ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. VI, Caput XI 雅歌6章の講解 第XI章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1943D · 4 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 6.11.1

1

Nec otiose fecunditatis laudatur anima, non solum quod sit fecunda virtutibus, sed etiam quod nihil habeat in se mali; illud enim decorum atque speciosum est, in quo nihil sit mali. Decorum enim quod bonum; quod autem indecorum, hoc malum.

PL 15, 1943D

魂が実り豊かさについてたたえられるのは、理由のないことではない。徳に実り豊かであるだけでなく、自らのうちに悪を何も持たないからである。悪が何もないものは美しく麗しい。美しいものは善であり、美しくないものは悪だからである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 6.11.2

2

Speciosa fecunditas est bonorum operum, contraria ergo speciositati sterilitas; quoniam qui privatur specie vel decore, in eo est omne malum: quod autem malum, hoc sterile et infecundum. Cujus rei quod evidentius indicium, quam terra est?

PL 15, 1943D

善い業の実り豊かさは麗しい。したがって、麗しさに反するのは不毛である。麗しさや美しさを奪われた者のうちにはあらゆる悪があり、悪であるものは不毛で実りがないからである。このことの証拠で、大地より明白なものがあろうか。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 6.11.3

3

Terra enim quae bona est, fertilis atque fecunda: quae autem mala, ea jejuna atque sterilis; quae vero fertilis, haec et decora.

PL 15, 1944A

善い大地は肥えていて実り豊かであり、悪い大地は痩せて不毛であり、肥えた大地は美しいからである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 6.11.4

4

Quid enim pleno agro pulchrius, cum seges fluctuat, cum poma irrutilant, vel cum uvarum serta dependent, aut baccis onusta olea curvescit, vel viridanti gramine montium vertices, vallium humilia vestiuntur?

PL 15, 1944A

満ち足りた野より美しいものがあろうか。麦畑が波打ち、果実が赤く輝き、ブドウの房が連なって垂れ、あるいはオリーブが実の重みでたわみ、あるいは山々の頂や谷の低みが若草の緑に覆われているときに。