ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. III, Caput XXXI 雅歌3章の講解 第XXXI章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1899C · 4 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.31.1

1

Et quoniam versiculum induximus, in quo Dominici corporis fecimus mentionem, ne quem forte perturbet legentem, quod Dominus corpus suscepit doloris, recordetur quia Lazari mortem et doluit et flevit, et in passione est vulneratus, atque ex vulnere sanguis et aqua exivit, spiritumque exhalavit (Joan. XI, 35) .

PL 15, 1899C

そして、我々が小節を引き、そこで主の体に言及したので、主が苦痛の体を引き受けたことが読者をうろたえさせることのないよう、思い起こせ。主はラザロの死を悲しみ、また涙を流し、受難において傷つけられ、その傷から血と水が出て、息を引き取ったことを(ヨハネ11:35)。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.31.2

2

Aqua ad lavacrum, sanguis ad potum, spiritus ad resurrectionem. Unus enim est Christus nobis spes, fides, charitas: spes in resurrectione, fides in lavacro, charitas in sacramento.

PL 15, 1899C

水は洗いのため、血は飲み物のため、霊は復活のためである。キリストはただ一人、我々にとって希望、信仰、愛だからである。復活において希望、洗いにおいて信仰、秘跡において愛である。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.31.3

3

Tamen ut corpus suscepit doloris, ita etiam stratum in infirmitate versavit; quia convertit in commodum carnis humanae: nam passione infirmitas est soluta, mors resurrectione.

PL 15, 1899D

だが、彼は苦痛の体を引き受けたように、その寝床も弱さの中で寝返らせた。人の肉の益になるようにそれを転じたからである。受難によって弱さは解かれ、復活によって死は解かれたのである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.31.4

4

Et tamen moerere pro saeculo, gaudere debetis in Domino: tristes ad poenitentiam, alacres ad gratiam, licet et flere cum flentibus, et gaudere cum gaudentibus oportere gentium Doctor salutari praeceptione praescripserit (Rom. XII, 15) .

PL 15, 1899D

そして、それでもなお、諸君は世のために悲しみ、主にあって喜ばねばならない。悔い改めには悲しみ、恩寵には快活であれ。もっとも、泣く者とともに泣き、喜ぶ者とともに喜ぶべきだと、諸国民の教師は救いの教えによって定めてはいる(ローマ12:15)。