ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. III, Caput XXIII 雅歌3章の講解 第XXIII章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1897B · 2 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.23.1

1

Non est igitur mediocris nec discreta a caeteris animi fortitudo, quae bellum cum virtutibus gerat; sed quae sola defendat ornamenta virtutum omnium, et judicia custodiat, et quae inexpiabili praelio adversus omnia vitia decernat, invicta ad labores, fortis ad pericula, rigidior adversus voluptates, dura adversus illecebras, quibus aurem deferre nesciat, nec (ut dicitur) ave dicat, pecuniam negligat, avaritiam fugiat tamquam labem quamdam, quae virtutem effeminet; nihil enim tam contrarium fortitudini, quam lucro vinci.

PL 15, 1897B

それゆえ、心の勇気は平凡なものではなく、ほかの徳から切り離されたものでもない。それは徳とともに戦いを行い〔cum virtutibus は「徳と戦う」とも取れる。「徳とともに」と取った〕、しかも、ひとりですべての徳の飾りを守り、判断を保ち、あらゆる悪徳に対して、容赦のない戦いで決着をつけるものである。労苦に対しては不屈、危険に対しては強く、快楽に対してはいっそう厳しく、誘惑に対しては堅く、これらには耳を貸すことを知らず、また(言われるように)挨拶もせず、金銭を顧みず、徳を軟弱にする一種の汚点として貪欲を避ける。実に、利得に負けることほど、勇気に反するものはない。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.23.2

2

Frequenter pulsis hostibus, inclinata in fugam adversariorum acie, dum exuviis caesorum capitur praeliator, inter ipsos quos stravit, miserandus occubuit: et triumphis suis dejectae legiones dum spoliis occupantur, hostem in se revocarunt, qui fugerat.

PL 15, 1897B

しばしば、敵が打ち負かされ、敵の戦列が敗走に傾いたとき、倒した者たちの戦利品に心を奪われた戦士は、自らが打ち倒した者たちのただ中で、哀れにも倒れた。そして、自らの勝利によって気を緩めた軍団は、戦利品に気を取られているうちに、逃げていた敵を自分たちに呼び戻した。