ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. IV, Caput XXVII 雅歌4章の講解 第XXVII章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1908B · 4 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.27.1

1

Et fortasse isti oculi sunt, quibus Paulus videbat aeterna, ubi coepit temporalia non videre. Denique qui Christum non videbat, priusquam oculos amitteret, vidit eum posteaquam amisit visum oculorum; vidit enim qui dixit: Quis es, Domine (Act. IX, 5) ?

PL 15, 1908B

おそらくこれらは、パウロが一時的なものを見なくなり始めたとき、永遠のものを見たその目である。実に、目を失う前にはキリストを見なかった者が、目の視力を失った後に彼を見た。実際、「主よ、汝は誰か」(使徒言行録9:5)と言った者は、見ていたのである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.27.2

2

Videbat utique Christum, quem etiam Dominum fatebatur. Et infra, Domine, inquit, quid me vis facere? Non ergo videbat eum, cujus exspectabat imperium?

PL 15, 1908B

彼はたしかに、主と告白していたキリストを見ていた。そして後に彼は言う。「主よ、汝は私に何をさせようとするのか」。その命令を待っていた者を、彼は見ていなかったというのか。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.27.3

3

Quibus igitur oculis videre Paulus plus coepit, nisi iis quos nobis ipse monstravit, dicens: Orabo spiritu, orabo et mente (I Cor. XIV, 15) ?

PL 15, 1908B

では、パウロがより多く見始めたのは、どの目によってか。彼自身が我々に示した目、すなわち「私は霊で祈り、精神でも祈る」(一コリント14:15)と言ったそれらの目によってでなくて何であろう。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.27.4

4

Denique ut scias quia vidit orando: Factum est, inquit, revertente me in Hierusalem, cum orarem in templo, pavorem habui, vidi illum dicentem mihi: Festina, exi citius de Hierusalem; non enim recipient testimonium tuum de me (Act. XXII, 17 et 18) .

PL 15, 1908B

実に、彼が祈りによって見たとあなたが知るために。彼は言う。「私がエルサレムに戻って神殿で祈っていたとき、私は恐れを抱き、彼が私にこう言うのを見た。『急げ、すぐにエルサレムから出よ。彼らは私についての汝の証しを受け入れないからである』」(使徒言行録22:17, 18)。