ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. V, Caput XXXIX 雅歌5章の講解 第XXXIX章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1927B · 3 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.39.1

1

(Vers. 6.) Aperui, inquit, fratri meo; frater meus transivit. Quomodo transivit, id est, mentis interna penetravit, sicut dictum est Mariae: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius.

PL 15, 1927B

(第6節)「私は私の兄弟に開いた。私の兄弟は通り過ぎた」と彼女は言う。どのように通り過ぎたのか。すなわち、精神の内奥を貫いたのである。マリアに「汝自身の魂をも剣が貫く」と言われたとおりである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.39.2

2

Vivum enim Dei verbum, sicut gladius acutus, penetrans corporalium repagula cogitationum, cordis interna rimatur. In cubili ergo tuo et nocturno in tempore constituta, semper meditare Christum, et ejus adventum omnibus sperato momentis.

PL 15, 1927B

実に神の言葉は生きており、鋭い剣のように、体に属する思いの障壁を貫いて、心の内奥を探る。ゆえに、あなたの寝床で、夜の時にあって、常にキリストを黙想し、その到来をあらゆる瞬間に望め。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.39.3

3

Si tardare tibi videtur, exsurge. Tardare videtur, cum diu dormis: tardare videtur, cum ab oratione vacas: tardare videtur, cum vocem non excitas psalmis. Primitias vigiliarum tuarum Christo dicato, primitias actuum tuorum Christo immola.

PL 15, 1927C

彼が遅れるとあなたに思えるなら、起きよ。あなたが長く眠っているとき、遅れるように思える。あなたが祈りから離れているとき、遅れるように思える。あなたが詩篇によって声を上げないとき、遅れるように思える。あなたの夜の祈りの初穂をキリストに献げよ、あなたの行いの初穂をキリストにいけにえとして献げよ。