Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 7.12.1
(Vers. 8.) Ascendam in palmam, et apprehendam sublimitatem ejus. Unde cognosce quia et istam ascendit, et perduxit eam ad locum palmae, quando et dicit ad eam: Quam pulchra et suavis facta es, charitas, in deliciis tuis!
PL 15, 1949B(第8節)「私はナツメヤシに登り、その高みを捕らえよう」。それゆえ知れ、彼はこの魂にも乗り〔元の著作の文脈を受けた言い方。言葉が敬虔な魂たちを馬として乗ることを言う〕、ナツメヤシの場所へ連れて行ったのである。彼は彼女に言う。「愛よ、汝は何と麗しく、甘やかになったことか、汝の楽しみのうちで」。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 7.12.2
Statura tua similis facta est palmae (Cant. VII, 6) . Et ipsa ait: Dixi, ascendam ad palmam. Sed etiam ipsa charitas palma est, ipsa est enim plenitudo victoriae; plenitudo enim Legis charitas est.
PL 15, 1949B「汝の背丈はナツメヤシに似たものとなった」(雅歌7:6)。そして彼女自身が言う。「私は言った、ナツメヤシに登ろう」。だが愛そのものもナツメヤシである。愛は勝利の完成そのものだからである。愛は律法の完成だからである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 7.12.3
Curramus ergo ut comprehendamus, curramus ut vincamus: qui vicit, ascendit in palmam, et manducat fructus ejus: qui vicit, jam non currit, sed sedet, sicut scriptum est: Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in sede mea, sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in sede ipsius (Apoc. III, 21) .
PL 15, 1949Bそれゆえ走ろう、捕らえるために。走ろう、勝つために。勝った者はナツメヤシに登り、その実を食べる。勝った者はもはや走らず、座る。書かれているとおりである。「勝つ者には、私とともに私の座に座ることを与えよう。私も勝って、私の父とともにその座に座したように」(黙示録3:21)。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 7.12.4
Hinc philosophi currilia illa animarum in suis libris expressere certamina, nec tamen ad palmam pervenire potuerunt; quoniam suavitatem Verbi et altitudinem, illorum animae nescierunt.
PL 15, 1949Bそこから哲学者たちは、魂のあの馬車の競い合いを自らの書に書き表したが、ナツメヤシに達することはできなかった。彼らの魂は、言葉の甘美さと高さを知らなかったからである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 7.12.5
Ascendam, inquit, in palmam vincendo saeculum; ut teneam Verbi altitudinem, quam cognovit haec anima, in qua erat Verbi conversio; sic enim ait:
PL 15, 1949C「私はナツメヤシに登ろう、世に勝つことによって」と彼女は言う。「言葉の高さを保つために」。その高さを、この魂は知っていた。この魂のうちには言葉の向き直りがあったからである。実際、彼女はこう言う。