ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. II, Caput XLVI 雅歌2章の講解 第XLVI章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1883D · 4 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.46.1

1

Et hic ista ethice decursa sint. Mystica autem illa si possimus, vel linea intueamur extrema.

PL 15, 1883D

ここでもこれらは倫理の意味で述べ終えたことにしよう。奥義の意味のものは、できるなら、せめて最後の輪郭だけでも眺めよう。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.46.2

2

Sedebat intra domum Sponsa devota Domino, intra parietem Legis et prophetarum, spiritalium lapidum exaedificatione fundatum, qui claudebat atque vallabat domum regiam, plenam jucunditatis atque laetitiae.

PL 15, 1884A

花嫁は、主に身を捧げて、家の内に座っていた。律法と預言者たちの壁の内、霊的な石の積み上げによって据えられた壁の内である。その壁は、喜びと歓びに満ちた王の家を囲み、巡らせていた。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.46.3

3

Mirabatur thesauros regios, et intuebatur sollicite, cupiens sapientiam quae has sibi divitias demonstraret, adsciscere. In secreto erat, sed secreti ipsius interpretem requirebat. Venit Dominus Jesus saliens super montes.

PL 15, 1884A

彼女は王の宝物に驚き、熱心に見つめ、これらの富を自分に示してくれる知恵を迎え入れたいと望んでいた。秘められた所にいたが、その秘めごとの解き明かし手を求めていた。主イエスが、山々の上を跳んで来た。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.46.4

4

Nobis sero videbatur venire, sed ille properabat. Saliebat denique et transiliebat, ut Judaeorum corporalia et saxosa dogmata transiliret. Astitit post parietem domus quae erat in veteri Testamento, prospiciens per Legis fenestram, et prophetarum cavernas.

PL 15, 1884A

我々には遅れて来るように見えたが、彼は急いでいた。実に、跳び、跳び越えていたのである。ユダヤ人たちの肉的で石のような教えを跳び越えるためである。彼は、古い契約にあった家の壁の後ろに立ち、律法の窓を通して、預言者たちの洞を通して、覗いていた。