Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.21.1
(Vers. 2.) Aperi mihi, soror mea, sponsa, columba mea, perfecta mea; quia caput meum plenum est rore, et crines mei guttis noctis. Considera quando maxime pulsat januam tuam Deus Verbum, cum repletum est caput ejus rore nocturno.
PL 15, 1922C(第2節)「私に開けよ、私の妹、花嫁よ、私のハト、私の完全な者よ。私の頭は露に満ち、私の髪は夜の滴に満ちているからである」。見よ、神なる言葉があなたの戸を最も強く叩くのは、いつか。その頭が夜の露で満ちているときである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.21.2
In tribulatione enim et tentationibus positos visitare dignatur; ne quis forte succumbat victus aerumnis. Repletur ergo caput ejus rore vel guttis, quando corpus ejus laborat. Tunc ergo vigilandum, ne cum venerit Sponsus, recedat exclusus.
PL 15, 1922D実に彼は、苦難と誘惑のうちに置かれた者たちを訪れることをよしとする。誰かが労苦に負けて屈することのないように。それゆえ彼の頭は、その体が苦しむとき、露あるいは滴で満たされる。そのときこそ目覚めていなければならない。花婿が来たとき、締め出されて去ることのないように。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.21.3
Si enim dormias, et cor tuum non vigilet, discedit antequam pulset: si cor tuum vigilet, pulsat, et aperiri sibi januam poscit.
PL 15, 1922Dもしあなたが眠り、あなたの心が目覚めていないなら、彼は叩く前に去る。あなたの心が目覚めているなら、彼は叩き、戸が自分に開かれることを求める。