ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. V, Caput XLII 雅歌5章の講解 第XLII章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1928B · 10 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.42.1

1

Denique statim alius profectus Verbi pertranseuntis, quia exivit anima in Verbo ejus; hoc est, Verbum ejus secuta exivit de corpore, elevans se de ejus habitaculo, et peregrinam se faciens ei, ut adesset Deo, et esset civis sanctorum.

PL 15, 1928B

実に、ただちに、通り抜けてゆく言葉のもう一つの進展がある。魂が彼の言葉の中に出て行ったからである。すなわち、その言葉に従って体から出て行き、体の住まいから身を引き上げ、体にとって寄留者となり、神のもとにいて聖なる者たちの市民となるためである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.42.2

2

Simul enim et carnis domestici et Dei esse non possumus. Ergo in hoc loco exire significatur, ut dixi, anima, quando abducit se a corporis voluptatibus. Denique scriptum est: Exi de Babylone, fugiens a Chaldaeis (Esai. XLVIII, 20) .

PL 15, 1928B

我々は肉の家の者であると同時に神の家の者であることはできないからである。したがって、すでに言ったように、この箇所で魂が出て行くとは、魂が体の快楽から身を引き離すときのことである。実に、書かれている。「バビロンから出よ、カルデア人から逃れよ」(イザヤ48:20)。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.42.3

3

Non utique ut regiones Babylonis Hebraeus fugiat, sed mores, ut prophetico admonetur alloquio: siquidem sint qui in Babylone sunt Hebraei, et de Babylone exisse moribus doceant.

PL 15, 1928B

ヘブライ人がバビロンの地方を逃れよというのではなく、その習わしを逃れよと、預言者の語りかけによって戒められているのである。バビロンにいるヘブライ人たちの中にも、習わしにおいてバビロンから出ていることを示す者たちがいるからである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.42.4

4

Nam et illi de quibus dicit propheta, quod sedebant super flumina Babylonis (Ps. CXXXVI, 1) , sedebant quidem in regione Babylonis, sed in ejus non erant vitiis et confusione.

PL 15, 1928C

「バビロンの川のほとりに座っていた」(詩篇136:1)と預言者が言うあの人々も、バビロンの地に座ってはいたが、その悪徳と混乱の中にいたのではなかった。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.42.5

5

Nam quomodo erant in illa confusione vitiorum, qui flebant gerentes poenitentiam, quod de arca devotionis ac fidei, et virtutis paternae meritis excidissent?

PL 15, 1928C

献身と信仰と父祖の徳の功の櫃から落ちたことを悔い改めて泣いていた者たちが、どうして、あの悪徳の混乱の中にいただろうか。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.42.6

6

Quae autem in verbo exit anima, Verbum requirit; unde et ista dum quaereret, incidit in custodes qui circumeunt civitatem. (Vers. 7.) Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem, percusserunt me, et vulneraverunt me, et tulerunt pallium meum a me custodes murorum.

PL 15, 1928C

言葉の中に出て行く魂は、言葉を求める。それゆえ、この魂も求めているとき、町を巡る見張りたちに出会った。〔底本は 1928C でここから番号の無い段落を始める(番号は42から44へ飛ぶ)〕(第7節)「町を巡る見張りたちが私を見つけ、私を打ち、私を傷つけ、城壁の見張りたちが私の外套を私から奪い取った」。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.42.7

7

Bene quidem quasi sponsa veniebat cum pallio, quo obnuberet caput suum, cum sponsus occurreret; sicut Rebecca, quae cognito quod Isaac sibi veniret obvius, descendit de camelo, et pallio se operuit: ita et haec anima, nuptialis vestis praemittebat insignia, ne forte rejiceretur quasi vestem non habens nuptialem; vel ut caput velaret propter angelos.

PL 15, 1928C

実際、花嫁としての彼女は、花婿が迎えに来たときに頭を覆うための外套をまとって来ていた、というのは適切である。イサクが自分を迎えに来ると知ったリベカが、ラクダから降りて外套で身を覆ったように、この魂も、婚礼の衣の標を前もって示していた。婚礼の衣を持たない者として退けられることのないように、また天使たちのために頭を覆うために。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.42.8

8

Sed illi percusserunt eam, ut amplius probaretur; exercentur enim animae tentationibus. Tulerunt ei pallium, quaerentes si verum decorem nudae virtutis afferret, vel quia sine integumento quis in illam coelestem civitatem debeat introire, nulla deferens secum operimenta fucorum.

PL 15, 1928D

しかし彼らは、彼女がさらに試されるように、彼女を打った。魂は誘惑によって鍛えられるからである。彼らが彼女から外套を奪ったのは、彼女が裸の徳のまことの美しさを携えているかどうかを探るためであり、また、誰であれ覆いなしにあの天の町に入るべきであって、偽りの飾りの覆いを何一つ携えてはならないからでもある。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.42.9

9

Sunt etiam qui requirant, ne qua anima exuvias secum vehat carnalis illecebrae, et concupiscentiam corporalem. Nudatur pallio, cum ejus conscientia manifestatur.

PL 15, 1929A

また、どの魂も肉の誘惑の脱け殻や体の欲望を携えて行くことのないように、探る者たちもいる。魂の良心が明らかにされるとき、外套は剥ぎ取られる。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.42.10

10

Sed est quae bene nudatur, cui licet imitari dicentem: Venit enim princeps hujus mundi, et in me invenit nihil (Joan. XIV, 30) ; quia certe in illo solo nihil invenit, qui peccatum non fecit.

PL 15, 1929A

しかし、裸にされることがよいこともある。それは、こう言う者にならうことを許された魂である。「この世の支配者が来る。しかし、私のうちに何も見いださない」(ヨハネ14:30)。罪を犯さなかったあの者においてのみ、彼は確かに何も見いださなかったからである。