Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.55.1
Irritus quidem erat postulationis effectus, sed affectus probabilis servi; quia ultra naturam suam devotione progressus de Domini angelis aestimabat, quantum de Domini vultu plus desideraret, quo cupiditatem suam gestiret explere.
PL 15, 1932C願いの成果は確かに空しかったが、僕の心の動きは称賛に値した。自らの本性を越えて敬虔によって進み、主の天使たちから推して〔de Domini angelis aestimabat の係りは定かでない。主の天使たちから推し量って、と取った〕、主の顔についてどれほど多くを望むべきかを考え、それによって自らの切望を満たそうと逸ったからである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.55.2
Noverat in ipso homine aliam post mortem futuram gloriam, aliam claritatem: Sicut enim stella a stella differt in claritate, sic et resurrectio mortuorum; quae et si seminatur in corruptione, surget tamen in incorruptione, surget in gloria, surget in virtute, surget corpus spiritale (I Cor. XV, 41-44) .
PL 15, 1932D彼は、人そのものにおいて、死後に来る別の栄光、別の輝きがあることを知っていた。「星が星と輝きにおいて異なるように、死者の復活もそうである。それは朽ちるものとして蒔かれても、朽ちないものとして起き上がり、栄光において起き上がり、力において起き上がり、霊の体が起き上がる」(一コリント15:41–44)。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.55.3
Qui ergo haec scire poterat, merito praesumebat ut vultum Domini videre cuperet, cum esset obita corporis morte visurus. Talem certe etiam formam ceperat, talem Dominus jam probabat, ut non distaret ab angelis coelestis minister et exsecutor oraculi.
PL 15, 1932Dゆえに、これらを知りえた彼が、主の顔を見たいと望むほどに確信したのは当然であった。体の死を経たのちには、見ることになっていたからである。確かに彼はそのような姿をすでに身に帯びており、主もすでにそのような姿を是認していたので、天の務め人、託宣の執行者として、天使たちと隔たりがなかった。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.55.4
Et ideo cum sciret, Quia angeli pusillorum quotidie vident faciem Patris qui in coelis est (Matth. XVIII, 10) , putavit quod jam eam videre posset et deberet, tamquam oblitus corporis, et carne deposita; sicut ille qui in corpore adhuc positus, cum raperetur in paradisum, ultra in corpore, sive extra corpus raptus esset ad tertium coelum se nescire dixit (II Cor. XII, 3) .
PL 15, 1932Dそれゆえ彼は、「小さな者たちの天使たちは、天にいる父の顔を日々見ている」と知っていたので(マタイ18:10)、すでにそれを見ることができ、また見るべきだと考えた。いわば体を忘れ、肉を脱いだかのようにである。体のうちにまだ置かれていながら楽園へ引き上げられたあの者〔パウロ〕が、体のうちでか〔底本は ultra「さらに」。utrum「…か」と読む〕、体の外でか、第三の天にまで引き上げられたのか、自分は知らないと言ったのと同じである(二コリント12:3)。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.55.5
Sancti enim etiam cum gerunt corpus, non sunt tamen in carne, sed in spiritu; quoniam qui in cupiditate et conversatione carnali sunt, Deo placere non possunt. Sancti autem conversatione in carne non sunt, sed in coelo.
PL 15, 1933A聖なる者たちは、体を帯びていても、肉のうちにではなく霊のうちにいるからである。欲望と肉の暮らしのうちにある者たちは、神に喜ばれえない。聖なる者たちは、暮らしにおいて肉のうちにではなく、天にいる。