ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. V, Caput XL 雅歌5章の講解 第XL章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1927C · 3 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.40.1

1

(Vers. 5.) Surrexi ego aperire fratri meo; manus meae distillaverunt myrrham, digiti mei myrrha pleni sunt super manus clausurae. Quid hoc significet, consideremus.

PL 15, 1927C

(第5節)「私は起き上がって、私の兄弟に開けようとした。私の手はミルラを滴らせ、私の指は、閂の取っ手の上でミルラで満ちた」。これが何を意味するか、考えよう。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.40.2

2

Primum operibus suis videtur, ut dixi, Deus verbum tamquam per cavernam, non plene atque perfecte: deinde augetur amor et conceptus adolescit, atque ex seminibus ejus quae quodam utero intelligibili susceperit anima, totam plenitudinem divinitatis ejus habitantem in eo corporaliter, ut legimus, videre desiderat.

PL 15, 1927C

まず、すでに言ったように、神である言葉は、その業によって、いわば洞穴を通すように、満ち足りて完全にではなく見られる。次に愛が募り、懐胎が育ち、魂は知性的な胎に彼の種を受け入れて、読むとおり、彼のうちに体をもって宿る神性の満ちあふれるものをことごとく、見たいと願う。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.40.3

3

Surrexit ut propius illud Dei Verbum videret, et in hoc ipso processus ejus significatur, quod surrexit per vigorem atque virtutem; praesentia enim Verbi hausit animae virtutem, sicut praesentia Mariae cum utero gravis esset, erudivit Joannem in utero constitutum: adeo ut exsiliret ex utero et exsultaret, Domini praesentiam recognoscens.

PL 15, 1927D

彼女は、あの神の言葉をいっそう近くで見るために起き上がった。そして、彼女が気力と力によって起き上がったという、まさにこのことに、彼女の進みが示されている。言葉の臨在から、魂は〔底本は animae。anima と読む〕力を汲み取ったからである。それは、マリアが身ごもっていたときの臨在が、胎内にいたヨハネを教え、胎から躍り上がって、主の臨在を認めて喜び躍るほどにさせたのと同じである。