Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 7.11.1
Et bene, Nares ejus sicut turris Libani; quia in sacrificiis odor suavis Ecclesiae est, in quibus est boni odoris hostia remissio peccatorum. Sume igitur has nares, o homo, ut a graveolentibus florulenta secernas, et tunc vivificabit te Dominus.
PL 15, 1949Aそして「その鼻はレバノンの塔のようだ」と言うのは適切である。いけにえの中に教会の甘い香りがあり、そこでは、よい香りの献げ物は罪の赦しだからである。それゆえ、人よ、この鼻を取れ。悪臭のものから花の香るものを選り分けるためである。そのとき、主はあなたを生かす。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 7.11.2
Cum enim adverterit quid de ipso petis, ut avertat oculos mentis tuae a vanitate, cooperatur animae tuae, ut si specie aliqua capitur, aut duritia aut infirmitate non flectitur, flectat eam jugo Verbi, et habenis suis regat, ut voluntate Dei abducatur a vitiis, et vitae odorem capiat aeternae.
PL 15, 1949A実際、あなたが彼に求めること、すなわち精神の目を空しさから背けさせることに彼が心を留めるとき、彼はあなたの魂とともに働く。魂が何らかの外見に捕らえられたり、頑なさや弱さのために曲がらなかったりするなら、彼は言葉の軛でそれを曲げ、自らの手綱で導く。神の意志によって悪徳から引き離され、永遠の生命の香りを受けるためである。