Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.7.1
(Vers. 3, 4.) Nota quod saepe in hoc Canticorum libro Salomon triplicem illam sapientiam evidenter expressit, moralem scilicet, naturalem, et mysticam, sicut in Proverbiis dixerat; ut tripliciter sibi scriberet, qui sapientiam ejus vellet audire.
PL 15, 1872C(第3、4節)注意せよ、この雅歌の書の中でソロモンはしばしば、あの三重の知恵、すなわち道徳の知恵、自然の知恵、奥義の知恵を明らかに表している。箴言で述べていたとおりである。彼の知恵を聞こうとする者が、三重に自分のために書き記すためである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.7.2
Ait ergo in Canticis sponsa de sponso: Ecce pulcher es, consobrinus meus, ecce pulcher es et decorus; acclinatio nostra opaca, trabes domorum nostrarum cedri, lacunaria nostra cupressi (Cant. I, 15 et 16) .
PL 15, 1872Dそれゆえ雅歌の中で花嫁は花婿について言う。「見よ、汝は美しい、私の従兄弟よ、見よ、汝は美しく麗しい。我々の寄り掛かる所は影深く、我々の家の梁はスギ、我々の天井板はイトスギ」(雅歌1:15, 16)。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.7.3
Possumus hoc de moralibus accipere; ubi enim requiescit Christus et Ecclesia, nisi in operibus suae plebis? Denique ubi impudicitia, ubi superbia, ubi iniquitas erat, ibi ait Dominus Jesus: Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet (Matth. VIII, 20) .
PL 15, 1872D我々はこれを道徳の事柄として受け取ることができる。実際、キリストと教会は、自分の民の業のうちでなくて、どこに憩うだろうか。実に、不貞があり、高慢があり、不法があったところで、主イエスは言う。「しかし人の子には、頭を休める場所がない」(マタイ8:20)。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.7.4
De naturalibus autem quid accipiamus? In umbra, inquit, ejus concupivi et sedi, et fructus ejus dulcis in faucibus meis; qui enim terrena supergreditur, et cui mundana moriuntur (quoniam crucifigitur ei mundus, et ipse mundo) omnia quae sunt sub sole, refugit et contemnit.
PL 15, 1872D自然の事柄については何を受け取るべきか。「その陰に、と彼女は言う、私は望んで座り、その実は私の喉に甘い」。地上のものを超えて行く者、世のものが彼にとって死んでいる者(世は彼に対して、彼は世に対して十字架につけられているのだから)は、日の下にあるすべてのものを避け、軽んじる。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.7.5
De mysticis quoque ait: Introducite me in domum vini, constituite in me charitatem. Etenim sicut vineam suam vitis, ita Dominus Jesus populum suum quasi vitis aeterna quibusdam brachiis charitatis amplectitur.
PL 15, 1873A奥義の事柄についても彼女は言う。「私をぶどう酒の家に導き入れよ、私のうちに愛を据えよ」。実際、ブドウの木が自分のブドウ畑を抱くように、主イエスは、永遠のブドウの木のように、自分の民を愛のいくつもの腕で抱く。