Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.26.1
Quae est autem propago in cujus circuitu potentes isti sunt? Nephthalim, inquit, vitis remissa, porrigens in germine decorem.
PL 15, 1898Aでは、周りにこれらの力ある者たちがいる若枝とは何か。「ナフタリは解き放たれたブドウの木、芽のうちに麗しさを差し出す」と彼は言う。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.26.2
Sarmentum vitis aliud amputatur quod videtur inutile, ne cassa vitis sarmentorum exsultatione luxuriet, et aliud paulisper reciditur et remittitur, ut fructum afferat, cujus decus in generatione porrigitur; quia dum ad superna se subrigit, vitem amplectitur, et ad verticem ascendens, jugi quaedam colla vitium pretiosi palmitis vestit monili.
PL 15, 1898Aブドウの木の枝のうち、役に立たないと見えるものは切り取られる。空しいブドウの木が枝の勢いにまかせて繁茂しすぎることのないためである。もう一方の枝は少しだけ刈り込まれ、解き放たれる。実をもたらすためで、その麗しさは実を生むことのうちに差し出される。この枝は上へ身を起こすとき、木に抱きつき、頂へ登って、ブドウの木々のいわば棚〔jugi は棚の意に取った。係りは定かでない〕の首筋を、貴い若枝の首飾りで飾るからである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.26.3
Est et ille decorus in generatione, quia plenis palmitibus multos fructus exundat. Decorum hoc, sed multo illud pulchrius, quod haerentem palmitem viti significat spiritali, cujus nos sarmentum sumus, et fructum afferre possumus, si maneamus in vite; sin autem, praecidimur.
PL 15, 1898Aあの〔枝〕もまた、生むことにおいて麗しい。満ちた若枝によって多くの実をあふれさせるからである。これも麗しいが、はるかに美しいのは、霊のブドウの木につながる若枝を示していることである。我々はその木の枝であり、その木にとどまるなら実を結ぶことができる。さもなければ切り落とされる。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 3.26.4
Sanctus patriarcha Nephthalim erat palmes abundans, unde et Moyses dicit: Nephthalim satietas accipientium, replebitur benedictione a Domino: mare et Africum possidebit (Deut. XXXIII, 23) ; exponens hoc quod Jacob dixerat, quid sit vitis remissa, hoc est, per fidei gratiam vinculis mortis exutus: in quo significatur populus Dei ad libertatem fidei et ubertatem vocatus gratiae, toto orbe diffusus, qui jugum Christi bono fructu vestiat, et ligna verae illius vitis, hoc est, mysteria Dominicae crucis ambiat, nec timeat confessionis ejus periculum: sed magis etiam in persecutionibus positus, Christi nomine glorietur.
PL 15, 1898B聖なる族長ナフタリは、豊かな若枝であった。それゆえモーセは言う。「ナフタリは受ける者たちの満ち足りである。主から祝福で満たされ、海とアフリクス〔南西風、またその方角の地〕を所有するであろう」(申命記33:23)。モーセは、ヤコブの言ったことを、すなわち「解き放たれたブドウの木」とは何かを説き明かしている。それは、信仰の恩寵によって、死の鎖から脱した者ということである。そこには、信仰の自由と恩寵の豊かさへと招かれ、全世界に広がった神の民が示されている。この民は、キリストのくびきを良い実で飾り、あの真のブドウの木の木材、すなわち主の十字架の奥義に抱きつき、キリストを告白する危険を恐れず、かえって迫害のただ中に置かれてもキリストの名を誇る。