Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.77.1
(Vers. 16.) Guttur illius suavissimum, et totus desiderium. Judicia Domini vera, justificata in semetipsa, desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum (Psal. XVIII, 10 et 11) .
PL 15, 1938C(第16節)「彼の喉は最も甘美、彼は全身が慕わしい」。「主の裁きは真実であり、それ自体において義とされ、金よりも、多くの宝石よりも慕わしい」(詩篇18:10、11)。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.77.2
Quod severum in aliis, in Christo dulce est, in Christo suave est; quia ipse suavis est: Denique gustate et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXIII, 9) .
PL 15, 1938Cほかの者においては厳しいものが、キリストにおいては甘美であり、快い。キリスト自身が快いからである。実に、「味わえ、そして見よ、主は快いと」(詩篇23:9)〔引照は底本のまま写した。この句は詩篇33:9にあたる〕。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.77.3
Dulcia judicia confitenti, quia ipse dicit: Ego sum, ego sum, qui deleo iniquitates tuas, et memor non ero: tu autem memor esto, et judicemur. Dic iniquitates tuas, ut justificeris (Esai. XLIII, 25 et 26) .
PL 15, 1938C告白する者にとって裁きは甘美である。主自身が言うからである。「私は、私こそは、汝の不法を消し去る者である。私は思い出さない。しかし汝は思い出せ。我々は裁かれよう。汝の不法を語れ、義とされるために」(イザヤ43:25、26)。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.77.4
Dulcia judicia agenti poenitentiam, quia ipse dixit: Gaudium erit super uno peccatore poenitentiam agente, quam in nonaginta et novem justis, qui non indigent poenitentia (Luc. XV, 7) . Si dulcia sunt igitur judicia Domini, suavitatis fructus percipere elaboremus.
PL 15, 1938D悔い改めを行う者にとって裁きは甘美である。主自身が言ったからである。「悔い改めを行う一人の罪人には、悔い改めを必要としない九十九人の義人におけるよりも大きな喜びがあるだろう」(ルカ15:7)。それゆえ、主の裁きが甘美であるなら、その快さの実りを受けるよう、我々は努めよう。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.77.5
Vis scire quam dulcia judicia Domini? Qui credit in ipso, non judicatur (Joan. III, 18) . Dulcia ergo judicia credentibus: qui autem non credunt, non Christi judicio damnati sunt, qui venit non ut judicet mundum, sed ut salvet et redimat; sed impietatis suae subiere judicium, qui in remissionem peccatorum credere noluerunt.
PL 15, 1938D主の裁きがどれほど甘美か知りたいか。「彼を信じる者は裁かれない」(ヨハネ3:18)。それゆえ、信じる者たちにとって裁きは甘美である。しかし信じない者たちは、キリストの裁きによって罪に定められたのではない。キリストは世界を裁くためではなく、救い、贖うために来たからである。彼らは自らの不敬虔の裁きを受けたのである、罪の赦しを信じようとしなかったのだから。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.77.6
Non enim possunt ad ejus pertinere beneficium, quem cognoscere refutarunt. Ergo qui non crediderunt in eum, judicio ejus videntur indigni. Judicium enim ejus quid sit, agnosce, dicente ipso: Hoc autem judicium est, qua lux venit in hunc mundum (Ibid. 19) .
PL 15, 1939A彼らは、知ることを拒んだ者の恵みにあずかることができないからである。それゆえ、彼を信じなかった者たちは、彼の裁きにふさわしくないと見える。彼の裁きとは何か、彼自身が言うのを聞いて知れ。「裁きとはこうである。光がこの世界に来たこと〔底本は qua。quia と読む〕」(ヨハネ3:19)。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.77.7
Dulce ergo, quod lux est, dulce judicium, quod praecedit misericordia; sic enim scriptum est, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1) . Dulce etiam guttur et suavissimum, unde haec misericordia praecedit et hoc judicium.
PL 15, 1939Aそれゆえ、光であることは甘美である。慈しみが先立つ裁きは甘美である。こう書かれているからである。「慈しみと裁きを私は汝に歌おう、主よ」(詩篇100:1)。喉もまた甘美であり、最も甘美である。そこから、この慈しみもこの裁きも先立って出るからである。