Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.41.1
(Vers. 3, 4.) Emissiones, inquit, tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructu, Cypri cum nardo, nardus et crocus, fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani, mirrha et aloe cum omnibus primis unguentis.
PL 15, 1913B(第3、4節)「汝の産み出すものは、ザクロの楽園、果樹の実とともに、キプロスはナルドとともに、ナルドとサフラン、フィストゥラ〔不詳。管状の香料、カシアのことか〕とシナモン、レバノンのあらゆる木々とともに、ミルラとアロエ、あらゆる最上の香油とともに」と彼は言う。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.41.2
Laudantur munera animae quae missa sunt a Sponso, quibus dotata veniebat (Deo autem piae animae boni odores sunt), myrrha, aloe, crocus et alia, quibus spirat hortorum gratia, et peccatorum fetor aboletur.
PL 15, 1913B魂に花婿から送られた贈り物がたたえられる。魂はそれを嫁資として携えて来たのである(敬虔な魂は神にとって良い香りだからである)。その贈り物とは、ミルラ、アロエ、サフラン、そのほかのものであり、それによって園の魅力が香り、罪の悪臭は消え去る。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.41.3
Itaque tanto secura praeconio, conquiescere aquilonem gravem ventum petit, ne flores discutiat: spirare austrum, hoc est, velut hyemem praeterire, et mollioris flatus vernare temperiem.
PL 15, 1913Bそれゆえ、これほどの称賛に安んじて、彼女は、重い風である北風が静まるよう求める。花を散らさないためである。また南風が吹くよう求める。すなわち、いわば冬が過ぎ去り、いっそう柔らかな息吹の温和さが春をもたらすように、ということである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.41.4
Invitat Sponsum in hortum suum, descendit sponsus, et fructuum ejus diversitate delectatus, laetatur quod invenerit fortiorem cibum, invenerit etiam dulciorem. Est enim velut panis quidam Verbi et mel, alius vehementior, alius suasorius sermo.
PL 15, 1913C彼女は花婿を自分の園に招く。花婿は降り、その果実の多様さを喜び、いっそう強い食物を見いだし、またいっそう甘い食物をも見いだしたことを嬉しく思う。それは、言葉の、いわばパンのようなものと蜜があるからである。一方はより激しく、他方はより説得的な言葉である。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.41.5
Est et fides alia ferventior, ut vinum; alia lucidior, ut succus est lactis. Hunc cibum Christus epulatur in nobis, hoc poculum bibit, et ejus potus ebrietate nos provocat, ut ad meliora et optima ab inferioribus faciamus excessum.
PL 15, 1913C信仰にも、ぶどう酒のようにいっそう燃え立つものと、乳の汁のようにいっそう澄んだものとがある。この食物をキリストは我々のうちで食し、この杯を飲み、その酔いによって我々を促して、低いものからより善いもの、最善のものへと超え出るようにさせる。