ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. II, Caput XLII 雅歌2章の講解 第XLII章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1882C · 3 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.42.1

1

Quae sunt fenestrae istae? Legimus fenestras de quibus dicit Hieremias: Intravit mors per fenestras (Jerem. IX, 21) , per quas intravit avaritia, intravit libido. Oculus tuus fenestra est.

PL 15, 1882C

この窓とは何か。我々は、エレミヤが言う窓について読む。「死が窓を通って入った」(エレミヤ9:21)。その窓を通して貪欲が入り、情欲が入った。あなたの目は窓である。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.42.2

2

Si videris mulierem ad concupiscendum eam, intravit mors per oculum tuum: si videris possessionem viduae, vel thesauros minoris, et tuas excitaveris cupiditates, Intravit mors per fenestram.

PL 15, 1882D

もし、女を欲するために見たなら、あなたの目を通して死が入った。もし、寡婦の所有地や未成年者の財宝を見て、あなたの欲望をかき立てたなら、「死が窓を通って入った」。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.42.3

3

Sicut ergo per haec intrat mors, intrat et vita: si decorem puellae aspiciens sacrae, venereris Dominum Jesum, quod in teneros annos venerit aetas senectutis, vita immaculata, et ipse filiam tuam offeras; ut pio consecretur velamine: si possessionem minoris non tamquam sollicitus invasor aspicias, sed quasi parens sedulus religioso tuearis affectu: per has fenestras prospicit Christus, ut vocet sponsam.

PL 15, 1882D

こうして、これらを通して死が入るように、生命もまた入る。もし、聖なる乙女の美しさを見て、あなたが主イエスを崇めるなら、若い年のうちに老齢の円熟、汚れなき生活が備わったことを崇めるなら、またあなた自身が自分の娘を献げ、敬虔なヴェールによって聖別されるようにするなら、もし、未成年者の所有地を、気をもむ侵入者のようにではなく、勤勉な親のように敬虔な情をもって守るなら、これらの窓を通して、キリストは花嫁を呼ぶために覗く。