Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.7.1
Meliora ubera tua super vinum, hoc est, meliores sensus, meliora tua sacramenta super vinum, super illud vinum quod etsi suavitatem habet, laetitiam habet, gratiam habet: tamen in illo laetitia saecularis, in te autem jucunditas spiritalis est.
PL 15, 1855D「汝の乳房はぶどう酒にまさって善い」とは、より善い感覚、より善い汝の秘跡が、ぶどう酒にまさる、ということである。そのぶどう酒は、たとえ甘美さをもち、喜びをもち、好ましさをもつとしても、そこにあるのは世の喜びにすぎず、汝においては霊的な楽しさだからである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.7.2
Jam tunc ergo Salomon inducebat nuptias vel Christi et Ecclesiae, vel spiritus et carnis et animae.
PL 15, 1856Aすでにそのとき、ソロモンは、キリストと教会の、あるいは霊と肉と魂の婚礼を導き入れていた。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.7.3
Et tamquam despiciens omnes jucunditates et delectationes suas, coelestibus cupiens inhaerere mandatis, ait: quoniam optima praecepta testamentorum tuorum super omnem appetentiam carnis, et saeculi voluptatem; meminerat enim se in Eva ante sic lapsam, dum voluptatem corporis praefert mandatis coelestibus.
PL 15, 1856Aそして、自らのあらゆる楽しみと喜びを軽んじるかのように、天の戒めに結びつくことを切望して言う。「汝の契約の最善の掟は、肉のあらゆる欲求と世の快楽にまさる」。彼女は、エバにおいて、体の快楽を天の戒めよりも優先したために、かつてそのように堕ちたことを思い出していたからである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.7.4
Ostendens itaque non solam speciem Verbi, et vultum quemdam, sed omnia interiora ejus diligere, adjungit ad osculorum gratiam: Quia bona, inquit, ubera tua super vinum, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.
PL 15, 1856Aこうして彼女は、言葉の姿やある種の顔かたちだけでなく、その内にあるものすべてを愛することを示して、口づけの恩寵にこう加える。「汝の乳房はぶどう酒にまさって善く、汝の香油の香りはあらゆる香料にまさるからだ」と彼女は言う。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.7.5
Illa osculum poposcit, Deus Verbum se ei totus infudit, et nudavit ei ubera sua, hoc est, dogmata sua et interioris sapientiae disciplinas, et unguentorum suorum dulci odore fragravit: quibus capta dicit uberiorem esse jucunditatem divinae cognitionis, quam laetitiam omnis corporeae voluptatis.
PL 15, 1856A彼女は口づけを求めた。神なる言葉は、全身を彼女に注ぎ、彼女に自らの乳房を、すなわち自らの教義と内なる知恵の教えを露わにし、自らの香油の甘い香りを漂わせた。これに捕らえられて彼女は言う、神的な認識の楽しさは、あらゆる体の快楽の喜びにまさって豊かである、と。