Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.16.1
(Vers. 3.) Introduxit me in cubiculum suum. Beata anima quae Verbi ingreditur penetralia, namque ea insurgens de corpore, ab omnibus fit remotior; atque illud quod est supra semetipsum, divinum illud si quomodo assequi possit, scrutatur et quaerit: quod cum potuerit comprehendere, ea quae sunt intelligibilia supergressa, in illo confirmatur, atque eo pascitur.
PL 15, 1859C(第3節)「彼は私を自分の寝室に導き入れた」。言葉の奥の間に入る魂は幸いである。体から身を起こすと、あらゆるものからいっそう遠ざかり、自分自身を超えているもの、あの神的なものを、どうにかして捉えうるなら、と調べ、探し求めるからである。それを捉えることができたときには、知性的なものを越えて、そのうちに堅固にされ、それによって養われる。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.16.2
Talis erat Paulus qui sciebat se raptum in paradisum, sed sive extra corpus sive in corpore nesciebat.
PL 15, 1859Cこのような者がパウロであった。彼は、自分が楽園に引き上げられたことを知っていたが、体の外であったのか、体の内にいたままであったのかは知らなかった。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.16.3
Assurrexerat enim anima ejus de corpore, et se a visceribus et vinculis carnis abduxerat atque levaverat, factusque a semetipso alienus, intra semetipsum tenuit verba ineffabilia quae audivit et vulgare non potuit, quae advertit ea homini loqui non licere.
PL 15, 1859C彼の魂は体から立ち上がり、肉の内臓と枷から自らを引き離して高く挙げていたからである。自分自身から離れた者となって、彼は自分の内に、聞いた言い表しがたい言葉を保ち、それを広めることはできなかった。人間がそれを語ることは許されないと気づいたからである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.16.4
Anima ergo bona contemnit visibilia et sensibilia, nec consistit in eis, nec in respiciendis his immoratur et residet: sed ascendit ad illa aeterna et invisibilia et plena miraculis, puro sensu se piae mentis attollens.
PL 15, 1859Cそれゆえ、善き魂は、見えるものと感覚されるものを軽んじ、それらのうちにとどまらず、それらを顧みることにぐずぐずと居座ることもない。かえって、敬虔な精神の純粋な感覚で自らを持ち上げ、あの永遠で見えず、驚異に満ちたものへと上る。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 1.16.5
Etenim perfectioni studens, solum illud bonum divinitatis intendit, nec aliud quidquam requirendum putat, quia tenet quod summum est.
PL 15, 1859D実に、完全さを求めて、神性のあの善だけを目指し、ほかに求めるべきものは何もないと考える。最高のものを保持しているからである。