Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.25.1
Ades huc a Libano, sponsa, ades huc a Libano: transibis, et pertransibis a principio fidei, a capite Sanir, et Hermoniim, a speluncis leonum, a montibus pardorum; hoc est, egredere de corpore, et totam te exue.
PL 15, 1907C「ここへ来よ、花嫁よ、レバノンからここへ来よ。汝は、信仰の初めから通り過ぎ、通り抜けるであろう、セニルとヘルモン〔底本は Hermoniim。ヘルモンの両山と解した〕の頂から、獅子の洞穴から、ヒョウの山々から」。すなわち、体から出よ、そして自らを全く脱ぎ去れ、ということである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.25.2
Non potes enim mihi adesse, nisi ante peregrineris a corpore; quoniam qui in carne sunt, peregrinantur a Dei regno. Ades, inquit, ades.
PL 15, 1907C実に、あなたは、まず体から離れて旅立たなければ、私のもとにいることができない。肉にある者は神の王国から離れて旅しているからである。「来よ、来よ」と彼は言う。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.25.3
Bene repetivit, quia sive praesens, sive absens, adesse et placere Domino Deo tuo debes: adesto praesens, adesto absens, etsi adhuc in corpore es; mihi enim omnes praesentes sunt, quorum fides mecum est.
PL 15, 1907C彼が繰り返したのは適切である。居合わせていても離れていても、あなたはあなたの主である神のもとにいて、神に喜ばれなければならないからである。居合わせている者として来よ、離れている者として来よ、たとえあなたがなお体にあろうとも。私のもとには、その信仰が私とともにある者はすべて居合わせているからである。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.25.4
Adest mihi qui exiit de saeculo: adest mihi qui me cogitat, me intuetur, de me sperat, cui ego portio sum: adest mihi qui abfuerit sibi: ille mecum est, qui intra se non est; quoniam qui in carne est, non est in spiritu: ille mecum est, qui ex seipso egreditur: ille juxta me est qui extra se fuerit: ille mihi integer, qui propter me perdiderit animam suam; et ideo, Ades, ades, sponsa; transibis et pertransibis a principio fidei.
PL 15, 1907C世を出た者は私のもとにいる。私を思い、私を仰ぎ見、私に望みを置き、私がその分け前である者は、私のもとにいる。自分自身から離れていた者は、私のもとにいる。自分のうちにいない者は、私とともにある。肉にある者は霊にないからである。自分自身から出てゆく者は、私とともにある。自分の外に出た者は、私のそばにいる。私のために自分の魂を失った者は、私にとって損なわれぬ者である。それゆえ、「来よ、来よ、花嫁よ。汝は、信仰の初めから通り過ぎ、通り抜けるであろう」。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.25.5
Transit et pertransit caeteros, quae ad Christum pervenit: transit fidei merito, et operum claritate, quae lucet sicut Sanir et Hermon, hoc est, via lucernae: transit devictis tentationibus saeculi, et superatis nequitiis spiritalibus, legitimi petens coronam certaminis.
PL 15, 1907Dキリストのもとに達した女は、ほかの者たちを通り過ぎ、さらに抜けてゆく。彼女は信仰の功績と、業の輝きによって通り過ぎる。その輝きは、セニルとヘルモン、すなわち灯火の道のように照らす。彼女は、世の誘惑を打ち負かし、霊的な邪悪を乗り越えて、正当な戦いの冠を求めつつ通り過ぎる。