ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. IV, Caput XXX 雅歌4章の講解 第XXX章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1909A · 5 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.30.1

1

(Vers. 11.) Favus distillans, labia tua, sponsa. Favum itaque mellis tua opera componant; digna enim virginitas quae apibus comparetur, sic laboriosa, sic pudica, sic continens: rore pascitur apis, nescit concubitus, mella componit.

PL 15, 1909A

(第11節)「汝の唇は滴るハチの巣、花嫁よ」。それゆえ、あなたの行いが蜜のハチの巣を組み立てるように。処女性は、ミツバチにたとえられるにふさわしいからである。それほど勤勉で、それほど貞潔で、それほど自制に富む。ミツバチは露を食とし、交わりを知らず、蜜を組み立てる。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.30.2

2

Ros quoque virgini est sermo divinus; quia sicut ros Dei verba descendunt. Pudor virginis est intemerata natura, partus virginis est fetus labiorum, expers amaritudinis, fertilis suavitatis: in commune labor, communis est fructus.

PL 15, 1909A

露もまた、処女にとっては神の言葉である。神の言葉は露のように降りるからである。処女の慎みは汚れなき本性であり、処女の産むものは唇の実り、苦さを知らず、甘さに富む。労苦は共同であり、実りも共同である。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.30.3

3

Quam te velim, filia, imitatricem esse hujus apiculae, cujus cibus flos est, ore soboles legitur, ore componitur. Hanc imitare tu, filia; verba tua nullum doli velamen obtendant, nullum habeant fraudis involucrum; ut et puritatem habeant, et plena gravitatis sint.

PL 15, 1909B

娘よ、私はあなたが、この小さなミツバチを倣う者であってほしいと、どれほど願うことか。その食物は花であり、子は口で集められ、口で組み立てられる。娘よ、あなたはこれを倣え。あなたの言葉が欺きの覆いをかぶせることなく、偽りの包みを持つことのないように。純粋さを備え、また重みに満ちたものとなるためである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.30.4

4

Meritorum quoque tuorum tibi aeterna posteritas tuo ore pariatur, nec soli tibi, sed etiam pluribus congreges quid scis enim quando a te tua anima reposcatur; ne receptacula horreorum frumentis coacervata dimittens, nec vitae tuae usui futura nec meritis, rapiaris eo, quo thesaurum tuum ferre non possis.

PL 15, 1909B

また、あなたの功から、永遠の子孫があなたの口によって産み出されるように。あなた一人のためだけでなく、より多くの者のためにも集めよ〔底本は congreges の後に句読点を置かず、quid scis enim と続ける。ここで文を切って読んだ〕。実に、あなたの魂がいつあなたから求め返されるか、あなたは一体知っているのか。倉の容れ物に穀物を積み上げたまま後に残し、あなたの生の用にも功にもならぬものとなって、自分の宝を持って行けない所へ連れ去られることのないように。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 4.30.5

5

Dives igitur esto, sed pauperi, ut naturae participes tuae, participes sint etiam facultatum.

PL 15, 1909B

それゆえ、富め。ただし貧しい者のために。あなたの本性にあずかる者たちが、資産にもあずかる者となるためである。