ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. V, Caput LXXIX 雅歌5章の講解 第LXXIX章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1939C · 4 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.79.1

1

Cum esset igitur in forma servi, humiliatus usque ad mortem, erat tamen in Dei gloria. Quid ei igitur obfuit servitus?

PL 15, 1939C

それゆえ、僕の姿にあり、死に至るまで自らを低くしたときにも、彼は神の栄光のうちにあった。では、僕であることが彼に何の害になったか。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.79.2

2

Servus autem factus legitur, quia legitur factus ex Virgine, et creatus in carne; omnis enim creatura servit, dicente propheta: Quia universa serviunt tibi.

PL 15, 1939C

彼が僕となったと読まれるのは、おとめから生まれ、肉において造られたと読まれるからである。あらゆる被造物は仕えるからである。預言者が言う。「万物は汝に仕える」。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.79.3

3

Haec est Christi gloria, quia servitutem suscepit in corpore suo, ut libertatem omnibus redderet: peccata nostra portavit, ut mundi peccatum tolleret: servus, peccatum, maledictum factus est, ut tu peccati servus esse desisteres, te divinae sententiae maledicto absolveret.

PL 15, 1939C

これがキリストの栄光である。彼は、すべての者に自由を返すために、自らの体において僕であることを引き受けた。世界の罪を取り除くために、我々の罪を担った。僕となり、罪となり、呪いとなった。あなたが罪の僕であることをやめ、彼があなたを神的な判決の呪いから解き放つためである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.79.4

4

Ille ergo maledictum suscepit tuum: Maledictus enim omnis qui pendet in ligno: ille maledictum in cruce factus est, ut tu benedictus esses in Dei regno: ille dehonestatus et depretiatus est, nec aliquid aestimatus: ille dicebat, In vacuum laboravi; per quem meruit Paulus dicere, Non in vacuum laboravi (Philip. II, 16) ; ut boni operis fructum, et evangelicae praedicationis gloriam suis conferret servulis, per quam universi sarcina laboris absolverentur.

PL 15, 1939D

こうして彼は、あなたの呪いを引き受けた。「木にかけられた者はみな呪われている」からである。彼は十字架において呪いとなった、あなたが神の国で祝福された者となるためである。彼は辱められ、値を落とされ、何ほどにも思われなかった。彼は「私は空しく労した」と言っていた。彼によってパウロは「私は空しく労したのではない」(フィリピ2:16)と言うにふさわしくされた。それは、善い業の実りと福音宣教の栄光を自らの小さな僕たちに授け、それによってすべての者が労苦の重荷から解かれるためであった。