ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus

Cant. II, Caput XXXIX 雅歌2章の講解 第XXXIX章

Ambrose of Milan · Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus · PL 15, 1881C · 5 sectiones

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.39.1

1

En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per retia. Venit ergo et primo post parietem est, ut inimicitias animae et corporis solvat, sublato pariete qui impedimentum concordiae videbatur afferre.

PL 15, 1881C

「見よ、彼自身が我々の壁の後ろに立ち、窓を通して見つめ、網を通して覗いている」。それゆえ彼は来て、まず壁の後ろにいる。それは、魂と体の敵意を解くためであり、和合の妨げをもたらすように見えた壁を取り去るためである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.39.2

2

Deinde prospicit per fenestras: quae sint fenestrae, audi Prophetam dicentem: Fenestrae apertae sunt e coelo (Esai. XXIV, 18) . Prophetas itaque significat, per quos Dominus genus respexit humanum, priusquam in terras ipse descenderet.

PL 15, 1881D

次に彼は窓を通して覗く。その窓とは何か。預言者が言うのを聞け。「窓が天から開かれた」(イザヤ24:18)。それゆえ、これは預言者たちを意味する。主は彼らを通して、自らが地上に降りる前に、人類を顧みたのである。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.39.3

3

Et hodie si qua eum anima multum requirat, multum merebitur misericordiae; quoniam qui multum requirit, multum debetur ei. Si qua ergo anima eum studiosius quaerat, longe audit vocem ejus: et quamvis ab aliis requirat, prae ipsis a quibus quaerit, audit vocem ejus.

PL 15, 1881D

今日もまた、ある魂が彼を大いに求めるなら、大いに慈しみを受けるにふさわしい。大いに求める者には、多くのものが負われているからである。それゆえ、ある魂が彼をいっそう熱心に求めるなら、遠くからでも彼の声を聞く。そして、他の者たちに〔彼のことを〕尋ね求めるとしても、尋ねる当の者たちよりも先に、彼の声を聞く。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.39.4

4

Videt eum salientem ad se venire, id est, properantem atque currentem et transilientem eos, qui infirmo corde virtutem ejus capere non possunt: deinde prospicientem per aenigmata prophetarum, legendo eos, et tenendo eorum sermones; videt enim prospicientem, sed quasi per fenestram, non quasi adhuc praesentem.

PL 15, 1881D

彼女は、彼が跳んで自分のもとに来るのを見る。すなわち、急ぎ、走り、心の弱さのためにその力を受けとめられない者たちを跳び越えて来るのを。次に、預言者たちの謎を通して覗くのを、預言者たちを読み、その言葉を保つことによって見る。彼女は、彼が覗くのを見るが、窓を通してのようであって、まだ現在のようではない。

Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 2.39.5

5

Videt eminentem super retia. Quid est hoc? Nisi forte quia illa retia nobis sunt, non illi retia sunt, eo quod illa anima adhuc intra sensibilia et mundana sit, quae mentem hominis capere et quodam sinu proprio consueverunt involvere.

PL 15, 1882A

彼女は、彼が網の上に身を乗り出しているのを見る。これは何か。おそらく、その網は我々にとっての網であって、彼にとっては網ではないということである。その魂がなお感覚されるものや世のものの内にいるからであり、それらは人間の精神を捕らえ、自らの懐のようなもので包み込むのを常としている。