Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.76.1
(Vers. 15.) Species ejus ut Libani, electus ut cedri. In altis habitat, et humilia respicit, quia species ejus sicut cedrus Libani, quae comam nubibus, radicem terris inserit; principium enim ejus e coelo, posteriora ejus in terris fructus coelo proximos ediderunt.
PL 15, 1938B(第15節)「彼の姿はレバノンのよう、レバノンスギのように選ばれている」。彼は高き所に住み、低き者を顧みる。彼の姿は、レバノンのレバノンスギのようだからである。そのスギは、梢を雲に、根を大地に差し入れる。実に、その初めは天から出て、その後ろの部分は地において、天に最も近い実を生み出した。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.76.2
Genus hoc arboris numquam amittit viriditatem suam, hyeme juxta ac aestate comam pascit, nec diverso colore mutatur: solam hanc arborem ventus suo numquam honore despoliat: sola numquam veteri exuitur amictu, aut novo flore vestitur.
PL 15, 1938Bこの種の木は決して自らの緑を失わず、冬にも夏にも等しく葉を養い、色が変わって移ろうこともない。風は、この木だけはその飾りを決して奪わない。この木だけは、古い衣を脱ぐことも、新しい花をまとうこともない。
Commentarius in Cantica canticorum e scriptis S. Ambrosii collectus 5.76.3
Sic apostolica quoque gratia nescit defectum, et perpetua venustate sui floret. Anima ergo corrumpi nescit, quae florentibus membris viget, semper justitiae caeterarumque virtutum culmina patienti magnanimitate sustentat; et ideo non defluit neque deficit, quia nihil in ea ruinosum est ac remissum, nihil mobile, nihil lubricum, nihil quod vitio sermonis ex ea possit effundi.
PL 15, 1938Bそのように、使徒の恩寵もまた衰えを知らず、永続する自らの麗しさのうちに花開く。それゆえ、花咲く肢体によって力強く、耐え忍ぶ広い心によって、正義とその他の徳の頂を常に支える魂は、朽ちることを知らない。だからその魂は流れ去らず、衰えない。そのうちには、崩れやすいものも緩んだものも、動くものも、滑るものも、言葉の欠点によってそこから注ぎ出されうるものも、何もないからである。