ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput IX, Caput III 第IX章 第III章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 963A · 5 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 9.3.1

1

Christus sponsus. Cibus vitae, quo praesente nemo esurit. -- Tunc accesserunt ad eum Joannis discipuli dicentes, Quare nos et Pharisaei jejunamus frequenter, discipuli autem tui non jejunant (Ibid. 14) ?

PL 9, 963A

キリストは花婿である。命の糧は、これがあるとき、だれも飢えない。――「そのとき、ヨハネの弟子たちが彼のもとに来て言った。『なぜ、我々とファリサイ派はたびたび断食するのに、汝の弟子たちは断食しないのか』」(マタイ9:14)。

Commentarius in Evangelium Matthaei 9.3.2

2

Jejunabant Pharisaei et discipuli Joannis, et Apostoli non jejunabant. Sed istis spiritaliter respondet, sponsumque se Joannis discipulis ostendit.

PL 9, 963A

ファリサイ派とヨハネの弟子たちは断食していたが、使徒たちは断食していなかった。しかし彼は、この者たちに霊的に答え、自らがヨハネの弟子たちにとって花婿であることを示す。

Commentarius in Evangelium Matthaei 9.3.3

3

Joannes enim repositam in Christo omnem vitae spem spopondit; et recipi a Domino discipuli ejus adhuc eo praedicante non poterant. Usque in eum enim lex et prophetae sunt; et, nisi lege finita, in fidem evangelicam eorum nemo concederet.

PL 9, 963A

ヨハネは、命の希望のすべてがキリストのうちに蓄えられていると約束した。しかし、彼の弟子たちは、まだ彼が宣べ伝えているうちは、主に受け入れられえなかった。律法と預言者たちはヨハネまでであり、律法が終わらなければ、彼らのだれも福音の信仰に移らなかったからである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 9.3.4

4

Quod vero praesente sponso jejunandi necessitatem discipulis non esse respondet (Ibid. 15) ; praesentiae suae gaudium, et sacramentum sancti cibi edocet, quo nemo se praesente, id est, in conspectu mentis Christum continens, indigebit.

PL 9, 963B

花婿が居合わせるあいだ、弟子たちに断食の必要はないと彼が答えるとき(マタイ9:15)、彼は、自らが居合わせることの喜びと、聖なる糧の秘義を教えている。彼が居合わせるあいだ、すなわちキリストを心の眼前に保っているあいだ、だれもその糧を欠くことはない。

Commentarius in Evangelium Matthaei 9.3.5

5

Ablato autem se jejunaturos esse dicit: quia omnes non credentes resurrexisse Christum, habituri non essent cibum vitae. In fide enim resurrectionis sacramentum panis coelestis accipitur: et quisquis sine Christo est, in vitae cibi jejunio relinquetur.

PL 9, 963B

しかし、自分が取り去られたのちには、断食することになると彼は言う。キリストがよみがえったことを信じないすべての者は、命の糧を得られないからである。天の糧の秘義は、復活の信仰において受け取られる。キリストなしにいる者はだれでも、命の糧の断食のうちに取り残される。