ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XIV, Caput VII 第XIV章 第VII章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 998B · 7 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 14.7.1

1

Joannes, lex. Herodes et frater, Judaei et gentes. Gentium uxor, infidelitas. Filia, voluptas. --Joannes, ut frequenter admonuimus, formam praetulit legis: quia lex Christum praedicavit, et Joannes profectus ex lege est, Christum ex lege praenuntians.

PL 9, 998B

ヨハネは律法。ヘロデとその兄弟は、ユダヤ人と異邦人。異邦人の妻は、不信仰。娘は、快楽。――ヨハネは、しばしば注意してきたとおり、律法の形を前に示した。律法がキリストを宣べ伝え、ヨハネは律法から出て、律法からキリストを予告したからである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 14.7.2

2

Herodes vero princeps est populi: et populi princeps, subjectae sibi universitatis nomen causamque complectitur. Joannes ergo Herodem monebat, ne fratris sui uxorem sibi jungeret (Ibid. 4) . Sunt enim atque erant duo populi, circumcisionis et gentium.

PL 9, 998B

他方ヘロデは民の君主であり、民の君主は、自らに従う全体の名と事情を担う。それゆえヨハネはヘロデに、兄弟の妻を自分のものにしてはならないと戒めていた(マタイ14:4)。実に、二つの民、すなわち割礼の民と異邦人の民が、今もいるし、かつてもいたからである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 14.7.3

3

Sed Israelem lex admonebat, ne opera gentium infidelitatemque sibi jungeret. Gentium enim socia infidelitas est, quae ipsis tamquam vinculo conjugalis amoris annexa est. Hi igitur fratres ex eodem humani generis sunt parente.

PL 9, 998C

しかし、律法はイスラエルに、異邦人の業と不信仰を自らに結びつけないよう戒めていた。実際、異邦人の伴侶は不信仰であり、それは彼らに、婚姻の愛の絆のように結びついているからである。それゆえ、この二つの民は、人類の同じ父から出た兄弟である。

Commentarius in Evangelium Matthaei 14.7.4

4

Ob hanc itaque asperae admonitionis veritatem, Joannes tamquam lex in carcere continebatur.

PL 9, 998C

したがって、この厳しい戒めの真実のゆえに、ヨハネは、律法のように、牢に拘束されていた。

Commentarius in Evangelium Matthaei 14.7.5

5

Die autem natalis, id est, rerum corporalium gaudiis, Herodiadis filia saltavit (Ibid. 6) : voluptas enim tamquam ex infidelitate orta, per omnia Israelis gaudia totis illecebrae suae cursibus efferebatur.

PL 9, 998C

誕生日、すなわち体の事柄の喜びの日に、ヘロディアの娘は踊った(マタイ14:6)。快楽は、いわば不信仰から生まれたものとして、イスラエルのあらゆる喜びを通じて、その誘惑のあらゆる歩みをもって、現れ出たからである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 14.7.6

6

Cui se omnem etiam sacramento venalem populus addixit: sub peccatis enim et saeculi voluptatibus, Israelitae vitae aeternae munera vendiderunt.

PL 9, 998C

その快楽に、民は誓約によってさえ、自らをすっかり売り渡した。実際、罪と世の快楽のもとで、イスラエル人は永遠の命の賜物を売ったのである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 14.7.7

7

Haec matris suae, id est, infidelitatis instinctu, deferri sibi Joannis caput, id est, gloriam legis oravit (Ibid. 8) : quia lex incestuosum Israelem auctoritate divinorum praeceptorum arguebat.

PL 9, 998C

彼女は、母、すなわち不信仰の衝動によって、ヨハネの頭、すなわち律法の栄光が自分に持って来られるよう求めた(マタイ14:8)。律法が、神の命令の権威によって、近親相姦を犯すイスラエルを責めていたからである。