Commentarius in Evangelium Matthaei 16.3.1
In legis operibus spes nulla, ubi veritas contigit. -- Et relictis illis abiit (Ibid., 4) . Non sicut locis aliis legitur, dimissis turbis abiit: sed quia infidelitatis error insolentium animos obtinebat, non dimisisse eos scribitur, sed reliquisse.
PL 9, 1008B律法の業には、真理が到来した以上、いかなる望みもない。――「そして彼らを残して立ち去った」(マタイ16:4)。他の箇所で読まれるように、群衆を解散させて立ち去ったのではない。不信仰の誤りが傲慢な者たちの心を占めていたので、主は彼らを解散させたのではなく、見捨てたと記されているのである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 16.3.2
Et cum venisset trans fretum, obliti sunt discipuli ejus panes accipere. Jesus autem dixit illis: Attendite vobis a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum (Ibid., 5, 6) . Absoluta omnis de fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum obscuritas est.
PL 9, 1008B「そして海の向こうに来たとき、彼の弟子たちはパンを取って来るのを忘れた。イエスは彼らに言った、『汝ら、ファリサイ派とサドカイ派のパン種に気をつけよ』」(マタイ16:5、6)。ファリサイ派とサドカイ派のパン種についての曖昧さは、すべて解消された。
Commentarius in Evangelium Matthaei 16.3.3
Quod autem abstinere se eo apostoli jubentur, non admisceri doctrinae Judaeorum monentur; quia legis opera in effectum fidei et in praeformationem rerum consequentium constituta sint: ut in quorum tempora atque aetatem veritas contigisset, nihil ultra in veritatis similitudine spei positum arbitrarentur; ne doctrina Pharisaeorum Christum nesciens, effectus veritatis evangelicae corrumperet.
PL 9, 1008B使徒たちがこのパン種を避けるよう命じられているのは、ユダヤ人の教えに混じらないよう戒められているのである。律法の業は、信仰の成就のため、また後に来る事柄をあらかじめ形づくるために定められたからである。それは、その時と世代に真理が到来した者たちが、真理の似姿の中にこれ以上、望みが置かれていると考えることのないようにし、また、キリストを知らないファリサイ派の教えが、福音の真理の成果を損なうことのないようにするためである。