Commentarius in Evangelium Matthaei 16.4.1
Filius et Deus aeternus et natus est. -- Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi, et interrogabat discipulos suos, et reliqua (Ibid., 13) .
PL 9, 1008C子は神として永遠であり、しかも生まれた。――「イエスはフィリポのカイサリアの地方に来て、弟子たちに問うていた、云々」(マタイ16:13)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 16.4.2
In processu sermonis atque operis absolutius discipulis cognitionem suam ( id est, sui) praestat, et quamdam intelligendi se formam rationemque constituit.
PL 9, 1008C言葉と業が進む中で、主は弟子たちに、自分についての(すなわち自分自身の)認識をより完全に与え、自分を理解するための一種の形と理を定める。
Commentarius in Evangelium Matthaei 16.4.3
Est autem haec vera et inviolabilis fides, ex Deo aeternitatis (cui ob id quod semper filius fuerit, semper et jus patris et nomen sit; ne si non semper filius, non semper et pater sit) Deum filium profectum fuisse, cui sit ex aeternitate parentis aeternitas.
PL 9, 1008Cそしてこれこそ、真実で侵されえない信仰である。すなわち、神である子が、永遠の神から(この神には、常に子があったがゆえに、常に父としての権利と名があった。もし常に子がなかったなら、常に父でもなかったことになるからである)発したのであり、この子には、生みの親の永遠から永遠がある、ということである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 16.4.4
Nasci autem eum voluntas ejus fuit (V. l. III de Trin., n. 4) , cujus in virtute ac potestate inerat ut nasceretur.
PL 9, 1008D彼が生まれることは、その者の意志であった(『三位一体論』第3巻4節を見よ)。その者の力と権力のうちに、彼が生まれるということが内在していたのである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 16.4.5
Est ergo filius Dei ex Deo Deus, unus in utroque: theotetam enim, quam deitatem Latini nuncupant, aeterni ejus parentis, ex quo nascendo est profectus, accepit. Accepit autem hoc quod erat: et natum est Verbum quod fuit semper in Patre.
PL 9, 1008Dしたがって神の子は、神からの神であり、両者において一つである。実際、彼は、ラテン人が神性と呼ぶテオテースを、生まれることによってそこから発したところの、その永遠の親から受けた。しかも彼は、自分が既にあったものを受けたのである。そして、常に父のうちにあった言葉が、生まれたのである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 16.4.6
Atque ita Filius et aeternus et natus est: quia non aliud in eo natum est, quam quod aeternum est.
PL 9, 1009Aかくして子は、永遠でもあり、生まれた者でもある。なぜなら、彼において生まれたものは、永遠であるもの以外の何ものでもないからである。