ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XII, Caput XXIV 第XII章 第XXIV章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 993A · 4 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 12.24.1

1

Propinquitatum jus jam unde sumendum. Christi propinqui foris stantes, Synagoga. --Et quia totum istud in paternae majestatis virtute loqueretur; nuntianti sibi quod foris a matre atque a fratribus exspectaretur, manum in discipulos extendens, eos sibi fratres esse matremque respondit; et quicumque voluntati paternae obsecutus esset, eum esse et fratrem et sororem et matrem: formam se ipsum universis agendi sentiendique constituens, propinquitatum omnium jus atque nomen, jam non de conditione nascendi, sed de Ecclesiae communione retinendum.

PL 9, 993A

親族の権利は、今やどこから得られるべきか。外に立つキリストの親族は、シナゴーグである。――そして、彼はこれらすべてを父の威厳の力において語っていたので、母と兄弟たちが外で待っていると告げた者に、弟子たちに手を差し伸べて、彼らこそが自分の兄弟であり母であると答え、また、父の意志に従う者は誰であれ、その者が兄弟であり姉妹であり母であると言った。彼は、自分自身を、すべての人のための行いと考えの形として立て、あらゆる親族の権利と名は、もはや生まれの境遇からではなく、教会の交わりから保たれるべきだとしたのである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 12.24.2

2

Caeterum non fastidiose de matre sua sensisse existimandus est, cui in passione positus maximae sollicitudinis tribuerit affectum (Joan. XIX, 26 et 27) .

PL 9, 993B

しかし、彼が自らの母について、見下すように考えたと解されてはならない。受難のなかにあって、彼は母に、最大の配慮の思いを与えたのだから(ヨハネ19:26、27)。

Commentarius in Evangelium Matthaei 12.24.3

3

Est autem etiam in eo typica ratio servata, ut mater ejus et fratres foris starent, cum utuiqe ingrediendi ad eum haberent ut caeteri potestatem.

PL 9, 993B

しかも、この点にも予型的な理解が保たれている。すなわち、彼の母と兄弟たちは、当然〔底本は utuiqe。utique と読む〕ほかの人々と同じように彼のもとへ入る権利を持っていたのに、外に立っていたのである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 12.24.4

4

Sed quia in sua venit, et sui eum non receperunt; in matre ejus ac fratribus Synagoga et Israelitae praefigurantur, ingressu ejus atque aditu abstinentes.

PL 9, 993B

しかし、彼は自分のもとに来たのに、自分の者たちは彼を受け入れなかったので、彼の母と兄弟たちにおいて、シナゴーグとイスラエル人たちが、あらかじめ示されている。彼らは、彼のもとへ入ることも近づくことも、控えているのである。