Commentarius in Evangelium Matthaei 22.3.1
Nuptiae quid: cur a Patre factae. -- Simile est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo, et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, etc. (Matth. XXII, 2) . Et haec quidem parabola distinguenda temporibus est, et dignoscenda personis.
PL 9, 1042B婚宴とは何か。なぜ父によって催されたのか。――「天の国は、王である人に似ている。彼は自分の子のために婚宴を催し、その僕たちを遣わして、婚宴に招かれた者たちを呼ばせた、云々」(マタイ22:2)。この譬えもまた、時によって区別され、人物によって見分けられねばならない。
Commentarius in Evangelium Matthaei 22.3.2
Et de persona regis et filii absoluta intelligentia est. Fecisse autem patrem nuptias filio, et sic invitasse, nova ratio est. Nam nuptias facere, et auctoris et temporis est nuptiarum.
PL 9, 1042C王と子という人物については、理解は明白である。しかし、父が子のために婚宴を催し、そのように招いたことは、新しい理である。婚宴を催すことは、婚宴の創始者と時とに関わるからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 22.3.3
Verum hic nuptiae, vitae coelestis et in resurrectione suscipiendae aeternae gloriae sacramentum est. Merito igitur a Patre sunt factae; quia aeternitatis hujus societas, et novi corporis desponsa conjunctio, jam perfecta habebatur in Christo.
PL 9, 1042Cしかしここでの婚宴は、天の命と、復活において受ける永遠の栄光の秘義である。それゆえ、父によって催されたのはもっともである。この永遠との結びつき、新しい体との婚約された結合は、すでにキリストにおいて完成したものと見なされていたからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 22.3.4
Et in hoc quidem loco admonebimus ita, ut et in superiore (cap. XIX, n. 2) ubi de repudii conditione tractatum est, diligenter quae de ratione resurrectionis significata sunt contueri, et id quod sub persona Adae ad Evam dictum est, quia sacramentum magnum sit, ne incuriose relinquatur (Ephes. 5, 32) .
PL 9, 1043Aこの箇所でも我々は、離縁の条件が論じられた前の箇所(第19章第2節)でのように、復活の理について示されたことを注意深く見きわめるよう、戒めておく。また、アダムの人格のもとにエバに対して語られたことが、大いなる秘義であるから、おろそかにされたまま残されてはならない(エフェソ5:32)。