Commentarius in Evangelium Matthaei 12.11.1
Daemoniaci caeci et muti curatio, gentium salus. Tunc oblatus est ei homo daemonium habens caecus et mutus, et reliqua (Ibid. 22) . Sequitur daemoniaci et caeci et muti opportuna curatio.
PL 9, 987A悪霊に憑かれ、目が見えず口の利けない者の癒し。異邦人の救い。――「そのとき、悪霊に憑かれた、目が見えず口の利けない人が、彼のもとに連れて来られ、云々」(マタイ12:22)。悪霊に憑かれ、目が見えず口の利けない者の、時宜にかなった癒しが続く。
Commentarius in Evangelium Matthaei 12.11.2
Non enim sine ratione, cum turbas omnes curatas in commune dixisset, nunc extrinsecus daemonium habens caecus et mutus offertur: ut sine ambiguitate aliqua idem intelligentiae ordo sequeretur.
PL 9, 987Bなぜなら、群衆はみな一括して癒されたと言った後で、今や外から、悪霊に憑かれた目が見えず口の利けない者が連れて来られるのは、理由のないことではない。それは、何のあいまいさもなく、同じ理解の順序が続くようにするためである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 12.11.3
Spicas vellere, id est, homines saeculi praecerpere, apostolos Pharisaei arguebant, misericordia super sacrificium praedicabatur, manus aridae homo oblatus in synagoga curabatur: atque haec ad convertendum Israel non solum nihil proficiunt, verum etiam Pharisaei consilium necis ineunt.
PL 9, 987B穂を引き抜くこと、すなわち世の人々を摘み取ることについて、ファリサイ派は使徒たちを責め、慈しみが生贄にまさると宣べ伝えられ、シナゴーグで差し出された手の萎えた人が癒されていた。しかしこれらのことは、イスラエルを回心させるのに何の益もないばかりか、ファリサイ派の者たちは殺害の謀議を企てる。
Commentarius in Evangelium Matthaei 12.11.4
Oportebat igitur, ut post haec in unius hujus forma gentium salus fieret: ut qui erat habitatio daemonis et caecus et mutus, Deo capax pararetur, et Deum contueretur in Christo, et Christi opera Dei confessione laudaret.
PL 9, 987Bそれゆえ、これらのあと、この一人の姿において、異邦人の救いが起こる必要があった。悪霊の住まいであり、目が見えず口の利けなかった者が、神を宿す者として整えられ、キリストにおいて神を見つめ、キリストの業を神の告白によって賛美するためである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 12.11.5
Stupuerunt facti istius opus turbae; sed Pharisaeorum ingravescit invidia. Nam quia humanam infirmitatem haec tanta ejus opera excederent, pudorem confessionis suae majore perfidiae scelere declinant: ut quia haec opera esse existimare hominis non possent, confiteri Dei nollent, omnemque hanc ejus ex Beelzebub principe daemonum esse dicerent in daemonas potestatem (Ibid. 24) .
PL 9, 987B群衆はこの行いの業に驚いた。しかしファリサイ派の憎しみは募る。彼らは、これほどの彼の業が人間の弱さを超えていたので、自らの告白の恥を、いっそう大きな不実の罪によって避ける。すなわち、これらの業を人間のものとは思えないのに、神のものと告白しようとせず、彼の、悪霊たちに対するこの権力のすべてが、悪霊たちの首領ベルゼブルに由来すると言うのである(マタイ12:24)。