ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XXI, Caput VI 第XXI章 第VI章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 1037B · 5 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 21.6.1

1

Ficus fructu non foliis carens. Synagoga. -- Mane autem transiens in civitatem, esuriit: et videns arborem fici unam secus viam, venit ad eam, et reliqua (Ibid. 18, 19) . Idem etiamnum rerum coelestium ordo praemittitur. Nam in ficu Synagogae positum exemplum est.

PL 9, 1037B

葉ではなく実を欠くいちじく。シナゴーグ。――「朝、都に入ろうとして、彼は空腹を覚えた。そして道のかたわらに一本のいちじくの木があるのを見て、それに近づき、云々」(マタイ21:18、19)。ここでも、なお天上の事柄の秩序が前もって示される。いちじくの木のうちに、シナゴーグの実例が置かれているからである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 21.6.2

2

Dato enim poenitentiae spatio, eo videlicet tempore quod inter passionem et reditum claritatis est medium, veniet esuriens plebis hujus salutem, et inveniet infecundam, foliis tantummodo vestitam, id est, verbis inanibus gloriantem, sed fructibus vacuam, operibus quippe bonis sterilem, et exspectatis proventibus nudam.

PL 9, 1037C

悔い改めの猶予が与えられたのち、すなわち受難と栄光のうちの帰還との中間にあたる時に、主は、この民の救いに飢えて来る。そして、それが実りなく、葉だけをまとい、すなわち空しい言葉で誇りながら、実を欠き、善い業に不毛で、期待された収穫を欠いて裸であることを見いだすであろう。

Commentarius in Evangelium Matthaei 21.6.3

3

Et quia poenitendi tempus excesserit, in perpetuum sententia judicii coelestis arescet. Et in eo quidem bonitatis dominicae argumentum reperiemus.

PL 9, 1037C

そして悔い改めの時は過ぎたので、天の裁きの宣告によって、永遠に枯れるであろう。しかも我々は、そこに主の善良さの証しを見いだすであろう。

Commentarius in Evangelium Matthaei 21.6.4

4

Nam ubi afferre voluit procuratae per se salutis exemplum, virtutis suae potestatem in humanis corporibus exercuit. spem futurorum et animae salutem curis praesentium aegritudinum commendans.

PL 9, 1037C

というのは、自らによって備えられた救いの実例をもたらそうとしたときには、人間の体において自らの力の権力を行使し、来たるべきものへの希望と魂の救いを、現在の病の癒しに託したからである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 21.6.5

5

Nunc vero ubi in contumaces formam severitatis constituebat, futuri speciem damno arboris indicavit, ut infidelitatis periculum sine detrimento eorum, in quorum redemptionem venerat, doceretur.

PL 9, 1037D

しかし今、頑固な者たちに対して厳格さの形を定めるときには、木の損失によって未来の姿を示した。不信仰の危険が、その贖いのために来たところの者たちに害が及ぶことなく、教えられるためである。