Commentarius in Evangelium Matthaei 2.5.1
Hominem assumptione, aquas lavacro sanctificavit.-- Tunc venit Jesus a Galilaea in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo (Ibid. 13) ; et reliqua.
PL 9, 926Cキリストは人を受け取ることによって人を、洗いによって水を聖とした。――「そのとき、イエスはガリラヤからヨルダンに、ヨハネのもとへ来て、彼から洗礼を受けようとした」(マタイ3:13)、云々。
Commentarius in Evangelium Matthaei 2.5.2
Erat in Christo Jesu homo totus; atque ideo in famulatum spiritus corpus assumptum, omne in se sacramentum nostrae salutis explevit. Ad Joannem igitur venit ex muliere natus, constitutus sub lege, et per Verbum caro factus.
PL 9, 927Aキリスト・イエスのうちには全き人がいた。それゆえ、霊に仕えるために受け取られた体は、我々の救いのすべての秘義を自らのうちで成し遂げた。したがって彼は、女から生まれ、律法のもとに置かれ、言葉を通じて肉となった者として、ヨハネのもとへ来た。
Commentarius in Evangelium Matthaei 2.5.3
Ipse quidem lavacri egens non erat, quia de eo dictum est, Peccatum non fecit (I Pet. II, 22) ; et ubi peccatum non est, remissio quoque ejus est otiosa.
PL 9, 927A彼自身は洗いを必要としなかった。彼について「罪を犯さなかった」(一ペトロ2:22)と言われているからである。罪のないところでは、その赦しもまた無用である。
Commentarius in Evangelium Matthaei 2.5.4
Sed assumptum ab eo creationis nostrae fuerat et corpus et nomen: atque ita non ille necessitatem habuit abluendi, sed per illum in aquis ablutionis nostrae erat sanctificanda purgatio.
PL 9, 927Aしかし、我々の被造の体と名は、彼によって受け取られていた。それゆえ彼が洗い清める必要があったのではなく、彼を通じて、水のうちで我々の洗いの浄めが聖とされねばならなかったのである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 2.5.5
Denique et a Joanne baptizari prohibetur, ut Deus (Matth. III, 14) : et ita in se fieri oportere, ut homo edocet (Ibid. 15) . Erat enim per eum omnis implenda justitia, per quem solum lex poterat impleri.
PL 9, 927A実に、彼は神としては、ヨハネによって洗礼を受けることを妨げられ(マタイ3:14)、人としては、そうなることが自らにおいて必要であると教える(マタイ3:15)。彼を通してすべての義が満たされるはずであり、彼のみによって律法が満たされ得たからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 2.5.6
Atque ita et prophetae testimonio lavacro non eget, et exempli sui auctoritate humanae salutis sacramenta consummat, hominem et assumptione sanctificans et lavacro.
PL 9, 927Bこうして、預言者の証言によって洗いを要しないが、自らの範例の権威によって人間の救いの秘義を完成する。人を受け取りによっても洗いによっても聖としながら。