ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XXIV, Caput V 第XXIV章 第V章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 1049C · 5 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 24.5.1

1

Eorum odium in Evangelium. Qui poena duplici plectendi. -- Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui circuitis mare et aridam (v. 15) .

PL 9, 1049C

彼らの福音への憎しみ。二重の刑罰で打たれるのは誰か。――「災いあれ、偽善者である律法学者とファリサイ派の人々よ。汝らは海と陸を巡り歩いている」(マタイ23:15)。

Commentarius in Evangelium Matthaei 24.5.2

2

Maris et terrae peragratione significat, in totis orbis finibus eos esse Christi Evangelio obtrectaturos, et legis jugo contra justificationem fidei aliquos subdituros: proselyti enim sunt ex gentibus in Synagogam recepti.

PL 9, 1049C

海と陸を巡り歩くことによって、彼は、彼らが世界のあらゆる果てで、キリストの福音を誹り、信仰による義認に反して、ある者たちを律法の軛に服させることを示す。改宗者とは、異邦人の中からシナゴーグに迎え入れられた者だからである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 24.5.3

3

Quorum futurorum raritas in uno indicatur: neque enim post Christi praedicationem doctrinae eorum fides relicta est.

PL 9, 1049C

その将来の者たちの稀少さは、一人という語によって示される。キリストの宣教ののちには、彼らの教えの信は残されなかったからである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 24.5.4

4

Sed quisquis fuerit acquisitus ad plebem, filius fit gehennae, poenae soboles, et aeterni judicii haereditas: quia adoptio ex gentibus Abrahae familiam factura sit.

PL 9, 1049C

しかし、民に獲得された者は誰であれ、ゲヘナの子となり、刑罰の子孫、永遠の裁きの相続となる。異邦人からの養子縁組が、アブラハムの家族を成すはずだからである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 24.5.5

5

Ideo autem poenae duplicatae erit filius, quia neque remissionem peccatorum sit gentilium consecutus, et societatem eorum qui Christum persecuti sunt sit secutus.

PL 9, 1049C

そしてこの者が二重の刑罰の子となるのは、異邦人の罪の赦しを得ておらず、しかもキリストを迫害した者たちの仲間に従ったからである。