ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XXIII, Caput II 第XXIII章 第II章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 1044D · 5 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 23.2.1

1

Mentium Deo uni deditarum libertas. Quid Deo debeamus. --O plenam miraculi responsionem, et perfectam dicti coelestis absolutionem!

PL 9, 1044D

ただ神にのみ捧げられた心の自由。我々は神に何を負っているか。――ああ、驚異に満ちた答え、天の言葉の完全な解決よ。

Commentarius in Evangelium Matthaei 23.2.2

2

Ita omnia inter contemptum saeculi, et contumeliam laedendi Caesaris temperavit, ut curis omnibus et officiis humanis devotas Deo mentes absolveret, cum Caesari, quae ejus essent, redhibenda decernit.

PL 9, 1045A

彼はすべてを、世の蔑視とカエサルを傷つける侮辱との間で調整した。カエサルのものはカエサルに返すべきだと定めることで、神に献身した心を、あらゆる配慮と人間の務めから解き放ったのである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 23.2.3

3

Si enim nihil ejus penes nos resederit, conditione reddendi ei quae sua sunt non tenebimur.

PL 9, 1045A

実際、もしカエサルのものが何一つ我々のもとに残っていなければ、彼のものを彼に返すという条件に、我々は縛られない。

Commentarius in Evangelium Matthaei 23.2.4

4

Porro autem si rebus illius incubamus, si jure potestatis suae utimur, et nos tamquam mercenarios alieni patrimonii procurationi subjicimus; extra querelam injuriae est, Caesari redhiberi quod Caesaris est, Deo autem quae ejus sunt propria reddere nos oportere, corpus, animam, voluntatem.

PL 9, 1045A

しかしながら、もし我々が彼の財に頼り、その権力の権利を用い、我々自身を雇い人のように他人の財産の管理に服させているなら、カエサルのものがカエサルに返されることは、不正の訴えの外にある。神には、神に固有のもの、すなわち体、魂、意志を、我々が返すべきである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 23.2.5

5

Ab eo enim haec profecta atque aucta retinemus: et proinde condignum est, ut ei se totum reddant, cui debere se recolunt et originem et profectum.

PL 9, 1045A

これらは神から出て、神によって増し加えられたものとして、我々が保っているからである。それゆえ、自らの起源と成長を彼に負っていると思い起こす者たちが、自らのすべてを彼に返すのは、まことにふさわしい。