Commentarius in Evangelium Matthaei 6.1.1
Mysteria Christi caute gentibus et haereticis aperienda. -- Nolite dare sanctum canibus, neque miseritis margaritas vestras ante porcos, et reliqua (Matth. VII, 6) .
PL 9, 951Aキリストの奥義は、異邦人と異端者に対して慎重に開かれねばならない。――「聖なるものを犬に与えるな。汝らの真珠を豚の前に投げるな」云々(マタイ7:6)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 6.1.2
Praeceptis et promissis Dei nihil pretiosius sanctiusque est, quae sanctificatis nobis immortalitatis thesaurum largiuntur. Horum igitur sacramenta atque virtutes neque in gentes efferre, neque cum haereticis conferre permittimur.
PL 9, 951A神の命令と約束ほど貴く聖なるものはない。それらは、聖とされた我々に不死という宝を与える。それゆえ、これらの秘義と力を、我々は異邦人のもとへ持ち出すことも、異端者と論じ合うことも許されていない。
Commentarius in Evangelium Matthaei 6.1.3
Canes enim, de oblatrandi adversus Deum rabie, gentes sunt nuncupatae. Porcorum vero haereticis est nomen: quia quamvis ungulae bifidae sint, acceptam tamen Dei cognitionem non ruminando disponunt.
PL 9, 951A犬という名が異邦人に付けられたのは、神に向かって吠えたてる狂暴さのゆえである。他方、豚という名は異端者のものである。蹄が二つに割れていながら、受けた神の認識を反芻することなく扱うからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 6.1.4
Ergo et concorporationem Verbi Dei, et passionis mysterium, et virtutem resurrectionis non promiscue tractare nos convenit, neque imperite incurioseque proferre: ne ignorantiam nostram, si perfectae scientiae desit instructio, proterant atque conculcent, et infirmitatem in Deo passionis irrideant; conversique in nos, contradictionum aculeis imperitiam nostram fidemque disrumpant.
PL 9, 951Aそれゆえ、神の言葉が体と一つに結び合わされたこと、受難の奥義、復活の力を、我々は見境なく扱うべきではなく、未熟に不用意に持ち出すべきでもない。完全な知の教えが欠けているなら、彼らが我々の無知を踏みにじり踏みつけ、神における受難の弱さを嘲り、我々に向き直って、反論の棘で我々の未熟と信仰を引き裂くことのないようにするためである。