Commentarius in Evangelium Matthaei 32.6.1
Emptio agri figuli de pretio Christi plena mysteriis. --De argenteis vero redditis (Ibid., 6) , quia pretium sanguinis esset, neque in corbanan, id est, in oblationum pecunia admisceri liceret, consilio inito emitur ager figuli, et in sepulturam peregrinorum deputatur.
PL 9, 1072Aキリストの代価による陶工の畑の購入は、奥義に満ちている。――返された銀貨については(マタイ27:6)、それが血の代価であったため、コルバナ、すなわち献げ物の金に混ぜることが許されなかったので、協議がなされて、陶工の畑が買われ、旅人たちの墓地に充てられる。
Commentarius in Evangelium Matthaei 32.6.2
Magnum in hoc prophetiae sacramentum et in factis iniquitatis miraculi plena meditatio. Figuli opus est de luto vasa formare: cujus in manu sit, ex luto eodem vas aut idipsum aut pulchrius reformare.
PL 9, 1072Aここには、預言の大きな秘義があり、不義の所業のうちには、驚くべきことに満ちた黙想がある。陶工の仕事は、泥から器を形づくることである。同じ泥から、その器を同じものに、あるいはより美しく作り直すことは、彼の手のうちにある。
Commentarius in Evangelium Matthaei 32.6.3
Agrum autem saeculum nuncupari, ipsis Domini nostri verbis continetur (Matth. XIII, 38) . Christi ergo pretio saeculum emitur, id est, universitas ejus acquiritur, et in sepulturam peregrinorum atque inopum deputatur.
PL 9, 1072A畑が「世」と呼ばれることは、我々の主自身の言葉に含まれている(マタイ13:38)。したがって、キリストの代価によって、世が買い取られる。すなわち、その全体が獲得され、旅人と貧しい者たちの墓地に充てられる。
Commentarius in Evangelium Matthaei 32.6.4
Nihil hinc pertinet ad Israel, et totus hic saeculi empti usus alienis est: his videlicet, qui in pretio Christi sanguinis sepelientur, quo universa sunt empta.
PL 9, 1072Aここからは、イスラエルに属するものは何もなく、この買い取られた世の用いはすべて、ほかの者たちのものである。すなわち、あらゆるものがそれによって買い取られた、キリストの血の代価のうちに葬られる者たちのものである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 32.6.5
Omnia enim a Patre accepit, quae in coelis et quae in terra sunt (Matth. XXVIII, 18) : et ideo hic ager figuli est, quia Dei omnia sunt, cujus in manu sit, nos ut velit tamquam figulus reformare.
PL 9, 1072A彼は、天にあるもの、地にあるものすべてを、父から受け取ったからである(マタイ28:18)。それゆえ、これは陶工の畑である。万物は神のものであり、陶工のように、望むままに我々を作り直すことは、神の手のうちにあるからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 32.6.6
In hoc igitur agro Christo commortui et consepulti, hujus peregrinationis nostrae aeternam requiem sortiemur. In cujus rei fidem Jeremiae prophetia subditur, ut in facti istius opere tanto ante divinae vocis auctoritas ostenderetur (Matth. XXVII, 9) .
PL 9, 1072Bそれゆえ、この畑において、キリストとともに死に、ともに葬られた我々は、我々のこの旅路の永遠の安息を授かるであろう。この事の確かさのために、エレミヤの預言が添えられる。この出来事の実現において、はるか以前からの、神の声の権威が示されるためである(マタイ27:9)。