ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput VII, Caput XI 第VII章 第XI章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 958A · 6 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 7.11.1

1

Patri infideli an jus in filium fidelem. --Adest post haec discipulus, non interrogans an sequatur (jam enim sequi oportere se credidit), sed permitti sibi orans sepelire patrem.

PL 9, 958A

不信仰の父は、信じる子に対する権利をもつか。――この後に弟子が現れる。彼は、従うべきかどうかを尋ねているのではない(すでに従わねばならぬと信じているからである)。父を葬ることを自分に許してほしいと願っているのである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 7.11.2

2

Accepimus in dominicae orationis exordio, ita primum precandum: Pater noster qui es in coelis (Matth. VI, 9) . Ergo quia credentis in discipulo populi persona est, admonetur ut meminerit quod pater sibi vivus in coelis est.

PL 9, 958A

我々は、主の祈りの冒頭で、まずこう祈るべきだと受け取った。「天にいる我々の父よ」(マタイ6:9)。それゆえ、弟子において信じる民の人格が表されているのだから、彼は、自分には生ける父が天にいることを思い起こすよう戒められる。

Commentarius in Evangelium Matthaei 7.11.3

3

Sequi autem Dominum jubetur, quia et volebat, ita ut mortui mortuum sepeliant. Sed nullum arbitror officium exspectari a mortuis posse. Quomodo ergo mortui mortuos humabunt?

PL 9, 958A

しかし彼は、自らも望んでいたので、主に従うよう命じられる。ただし、死者が死者を葬るに任せてである。しかし、私は、死者から何かの務めが期待されうるとは思わない。それならば、死者はどのようにして死者を葬るのか。

Commentarius in Evangelium Matthaei 7.11.4

4

Primum igitur ostendit, perfectam in se fidem nulla saecularis in alterum officii religione esse devinctam: deinde inter fidelem filium patremque infidelem jus paterni nominis non relinqui.

PL 9, 958B

それゆえ彼はまず、自らへの完全な信仰は、他者に対するいかなる世俗的な務めの敬いにも縛られないことを示す。次に、信じる子と信じない父との間には、父という名の権利は残されないことを示す。

Commentarius in Evangelium Matthaei 7.11.5

5

Non igitur obsequium humandi patris negavit: sed addendo, Dimitte mortuos sepelire mortuos suos, admonuit non admisceri memoriis sanctorum mortuos infideles: mortuos autem etiam eos esse, qui extra Deum vivant.

PL 9, 958B

それゆえ彼は、父を葬る務めを否定したのではない。「死者たちに、彼らの死者を葬らせておけ」と付け加えることによって、信じない死者を聖徒たちの記念に交ぜてはならないと戒めたのである。神なしに生きる者もまた死者なのである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 7.11.6

6

Et idcirco mutua mortuis officia relinquenda, ut mortui sepeliantur a mortuis: quia per Dei fidem vivos vivo oporteat adhaerere.

PL 9, 958B

それゆえ、死者たちには互いへの務めを任せ、死者が死者によって葬られるようにせねばならない。神への信仰によって、生きる者は生ける者に結びつくべきだからである。