Commentarius in Evangelium Matthaei 32.5.1
Judae poenitentia ementium arguit infidelitatem. --Traditur deinde Pilato gentium judici. Non enim judicari reus poterat ex lege, ipse sine dolo atque peccato. Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quoniam damnatus est, et caetera (Matth., XXVII) .
PL 9, 1071Cユダの悔い改めは、買った者たちの不信仰を暴く。――次いで彼は、異邦人の裁判官ピラトに引き渡される。彼自身、欺きも罪もなかったので、律法によっては、被告として裁かれえなかったからである。「そのとき、彼を裏切ったユダは、彼が断罪されたのを見て、云々」(マタイ27)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 32.5.2
Judas agens poenitentiam, pretium sanguinis Christi reddidit sacerdotibus: ut licet ipse venditi sanguinis justi auctor esset, tamen ementium infidelitatem ipsa professio vendentis argueret. Qui responderunt, quid ad nos? Tu videris (v. 4) .
PL 9, 1071Cユダは、悔い改めて、キリストの血の代価を祭司たちに返した。それは、彼自身は、売られた義人の血について責めを負う者であったが、それでも、売った者のこの言明そのものが、買った者たちの不信仰を暴くためであった。彼らは答えた。「それが我々に何の関わりがあるか。汝が見ればよい」(マタイ27:4)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 32.5.3
Professio audax atque caeca est. Emisse se justi sanguinem audiunt, et extra judicii reatum futuros esse se credunt: cum tamen dicendo: Tu videris, facinus ipsum in vendente constituant, contra autem vendentis testimonio scelus ementium confirmetur.
PL 9, 1071Cこの言明は、大胆で、盲目である。彼らは、義人の血を買ったと聞かされながら、自分たちは裁きの罪の外にあると信じている。だが、「汝が見ればよい」と言うことで、凶行そのものを売った者に帰することになり、他方、売った者の証言によって、買った者たちの罪は確定されるのである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 32.5.4
Secedens itaque suspendit se damnato Christo (v. 5) . Ita mortis Judae tempus est comparatum ut sub passione Domini commotis infernis supernisque omnibus et revulsis, et in oblivionem officii sui universorum elementorum procuratione stupefacta, nec inter mortuos visitaretur, nec inter vivos post resurrectionem haberet poenitentiae facultatem.
PL 9, 1071Cそこで彼は、退いて、キリストが罪に定められたのちに、首を吊った(マタイ27:5)。こうしてユダの死の時は、次のように定められた。主の受難のもと、冥界のものも上なるものもすべてが揺り動かされ、引き裂かれ、あらゆる元素の管理が、自らの務めを忘れて茫然としていたので、彼は、死者たちのなかで訪れを受けることもなく、復活ののち、生者たちのなかで悔い改めの機会を得ることもなかった。