ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput X, Caput II 第X章 第II章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 966C · 6 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 10.2.1

1

Messis Spiritus sancti munus. Quam abundet. Per precem praestatur Virtus ejus. --Nullus in turbas vexator irruperat, neque casu aliquo motuque perculsae jacebant: quomodo ergo jacentes vexatasque miseratur ( al. miseretur) ?

PL 9, 966C

収穫は聖なる霊の賜物である。その豊かさ。その力は祈りによって与えられる。――群衆に襲いかかった苦しめる者はいなかったし、何かの災難や動乱に打たれて横たわっていたのでもない。それなのに、どうして彼は、横たわり苦しめられた者たちを憐れむのか(別本では同じ語の別の形)。

Commentarius in Evangelium Matthaei 10.2.2

2

Immundi videlicet spiritus dominante violentia vexatam, et sub legis onere aegrotam plebem Dominus miseratur, quia nullus adhuc his pastor esset, custodiam sancti Spiritus redditurus. Erat autem doni istius copiosissimus fructus, sed nondum messus a quoquam.

PL 9, 966C

すなわち、汚れた霊が暴力によって支配し、苦しめられ、律法の重荷のもとで病んでいた民を、主は憐れむ。彼らにはまだ牧者がおらず、その牧者が聖なる霊の守りを返すはずだったからである。この賜物のきわめて豊かな実りはあったが、まだだれによっても刈り取られていなかった。

Commentarius in Evangelium Matthaei 10.2.3

3

Ejus enim copia haurientium de se multitudinem vincit. Nam quantumlibet assumatur a cunctis, ad largiendum se tamen semper exuberat.

PL 9, 966C

その豊かさは、そこから汲む者たちの群れに勝る。すべての者に取られても、自らを分け与えるためには、いつもなお溢れているからである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 10.2.4

4

Et quia plures esse utile sit, per quos ministretur; rogari Dominum messis jubet, ut in messem operarios plures ejiciat: ad capessendum scilicet quod praeparabatur donum Spiritus sancti, messorum copiam Deus praestet: per orationem enim ac precem hoc nobis a Deo munus effunditur.

PL 9, 967A

そして、それを取り次ぐ者が多いほうが有益なので、主は、収穫の主に、収穫のために働き手をさらに多く送り出してくれるよう願うことを命じる。すなわち、用意されていた聖なる霊の賜物を受け取るために、神が刈り手の数を与えるようにということである。祈りと願いによって、この賜物は神から我々に注ぎ出されるからである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 10.2.5

5

Atque ut in messem illam messores numerosos ex his duodecim primum Apostolis diffundendos indicaret; convocatis illis dedit ejiciendorum spirituum potestatem, et omnis infirmitatis medendae.

PL 9, 967A

そして、あの収穫のために多くの刈り手が、まず十二人の使徒たちから広がってゆくことを示すために、彼らを呼び集めて、汚れた霊を追い出し、あらゆる病を癒す権力を与えた。

Commentarius in Evangelium Matthaei 10.2.6

6

Hujus enim doni virtutibus, poterant et turbator expelli, et infirma curari. Et dignum est praeceptorum singulorum significantiam contueri.

PL 9, 967A

この賜物の力によって、かき乱す者は追い払われ、病は癒されえたからである。個々の命令の意味も、見きわめるに値する。