ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XXVI, Caput II 第XXVI章 第II章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 1056C · 5 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 26.2.1

1

Ramus ficus antichristus. Qui frondescat. --Cognoscendi autem temporis signum in similitudine ficus arboris posuit (Matth. XXIV, 32) : cujus cum ramus tener fuerit atque fronduerit, tum prope esse aestas, intelligitur.

PL 9, 1056C

いちじくの枝は反キリストである。葉を茂らせるのは誰か。――彼は、時を知るしるしを、いちじくの木の譬えのうちに置いた(マタイ24:32)。その枝が柔らかくなり、葉を出すとき、夏が近いと解されるのである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 26.2.2

2

Sed longe alia natura et aestatis et arboris est. In veris (verni temporis) enim initiis intumescit: et non exiguum tempus est medium, inter id quod aestas ingruit, et arboris ramus tenerescit in frondes. Ex quo, non de arbore hoc dictum esse noscendum est.

PL 9, 1056C

しかし、夏の本性も木の本性も、これとはまったく異なる。実際、いちじくは春(春の時)の初めにふくらむのであり、夏が迫ることと、木の枝が柔らかくなって葉を出すこととの間には、少なからぬ時がある。このことから、これは木について言われたのではないと知るべきである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 26.2.3

3

Et quidem jam superius de arboris istius proprietate tractavimus (c. 21, n. 8) . Hujus etiam foliis Adam legimus indutum, et pudorem conscientiae texisse, id est, tamquam peccati veste sub lege circumdatum.

PL 9, 1056C

そして、すでに前に、この木の固有の性質について論じた(第21章第8節)。この木の葉を、アダムがまとい、良心の恥を覆ったと、我々は読んでいる。すなわち、律法のもとで、罪の衣に囲まれたかのようにである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 26.2.4

4

Ramus igitur ficus antichristus esse intelligitur, diaboli filius, peccati portio, legis assertor. Qui cum tenerescere coeperit atque frondescere, tunc proxima esse aestas, id est, dies judicii sentietur.

PL 9, 1056D

それゆえ、いちじくの枝とは、反キリスト、悪魔の子、罪の一部、律法の主張者であると解される。彼が柔らかくなり葉を茂らせ始めるとき、夏が近い、すなわち審判の日が近いと感じ取られるであろう。

Commentarius in Evangelium Matthaei 26.2.5

5

Frondescere autem quadam peccatorum exsultantium viriditate noscetur: erit enim tum flos criminosorum, et honor facinorosorum, et gratia profanorum: quibus tamen aestas, id est, calor aeterni ignis in proximo est.

PL 9, 1057A

葉を茂らせることは、喜び勇む罪人たちの、ある種の青々とした盛りによって知られるであろう。そのときには、罪深い者たちの花、凶行に及ぶ者たちの誉れ、涜聖の者たちの好意があるからである。しかし彼らには、夏、すなわち永遠の火の熱が、間近にある。