Commentarius in Evangelium Matthaei 4.14.1
Lex Christi praenuntia. -- Nolite putare quoniam veni dissolvere legem aut prophetas: non veni dissolvere, sed adimplere (Ibid. 17) . Virtus et potestas verborum coelestium grandia in se momenta complexa sunt.
PL 9, 936A律法はキリストの先触れである。――「律法や預言者を廃するために私が来たと思うな。廃するためではなく、成就するために来たのである」(マタイ5:17)。天の言葉の力と権力は、それ自体のうちに大いなる重みを含んでいる。
Commentarius in Evangelium Matthaei 4.14.2
Lex enim operum posita est, et omnia in fidem eorum, quae in Christo erant revelanda, conclusit: cujus et doctrina et passio grande et profundum est paternae voluntatis arbitrium.
PL 9, 936B律法は、業の律法として置かれ、すべてを、キリストにおいて啓示されるはずの事柄への信仰へと閉じ込めた。その教えと受難は、父の意志の大いなる深い裁量である。
Commentarius in Evangelium Matthaei 4.14.3
Lex autem sub velamento verborum spiritalium nativitatem Domini nostri Jesu Christi, et corporalitatem, et passionem, et resurrectionem locuta est: atque id ita jam ante tempora saecularia in aetatis nostrae tempus esse dispositum, frequens et prophetica et apostolica auctoritas est.
PL 9, 936Bまた律法は、霊的な言葉の覆いのもとに、我々の主イエス・キリストの誕生、体をとったこと、受難、復活を語った。そしてそれが、すでに世の時代より前から我々の時代のために配剤されていたことは、預言者および使徒の権威が繰り返し証している。
Commentarius in Evangelium Matthaei 4.14.4
Igitur post jejunium dierum quadraginta, satanas tantis suspicionibus anxius, usque ad tentandi erupit audaciam: ingens in Jesu pertimescens coelestis molitionis arcanum. Jesus enim Domino nostro nomen ex corpore est.
PL 9, 936Bこうして四十日の断食ののち、サタンはこれほどの疑いに悩まされ、試みる大胆さにまで踏み出した。イエスのうちに、天の企ての大いなる秘密を恐れたのである。イエスとは、我々の主にとって、体に由来する名だからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 4.14.5
Itaque et corporalitas ejus et passio, voluntas Dei et salus saeculi est: et ultra humani sermonis eloquium est, Deum ex Deo, Filium ex Patris substantia atque intra Patris substantiam consistentem, primum in hominem corporatum, dehinc morti hominis conditione subjectum, postremo post triduum in vitam ex morte redeuntem, consociatam Spiritus et substantiae suae aeternitati materiem ad coelum assumpti corporis retulisse.
PL 9, 936Cかくして彼の体をとったことと受難は、神の意志であり世の救いである。そして、人間の言葉による語りを超えている。神から出た神、父の実体から出て父の実体のうちに存する子が、まず人へと体を取り、次に人の境遇によって死に服し、最後に三日ののち死から命へと戻り、受け取った体の質料を、自らの霊と実体の永遠と結び合わせて、天へ持ち帰ったということは。