ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput IV, Caput X 第IV章 第X章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 934A · 6 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 4.10.1

1

Sal terrae apostoli. -- Vos estis sal terrae. Quod si sal infatuatum fuerit: ad nihilum valet id quod salietur (Matth. V, 12) . Sal, ut arbitror, terrae nullum est: quomodo ergo apostolos sal terrae nuncupavit?

PL 9, 934A

使徒は地の塩である。――「汝らは地の塩である。もし塩が味を失えば、塩をふられるものは無に等しい」(マタイ5:12)。思うに、地の塩というものは存在しない。それなのに、どうして使徒たちを地の塩と呼んだのか。

Commentarius in Evangelium Matthaei 4.10.2

2

Sed proprietas est quaerenda dictorum, quam et apostolorum officium, et ipsius salis natura monstrabit. Sal est in se uno continens aquae et ignis elementum; et hoc ex duobus est unum.

PL 9, 934A

しかし、言葉の固有の意味を求めねばならない。それは使徒の務めと塩そのものの本性が示すであろう。塩は、それ自体のうちに水と火の元素を含む一つのものであり、二つのものから成る一つである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 4.10.3

3

Hic igitur in unum usum humani generis effectus, incorruptionem corporibus quibus fuerit adspersus impertit, et ad omnem sensum conditi saporis aptissimus est.

PL 9, 934B

こうして、人類の一つの用のために作られたこの塩は、それが振りかけられた体に不朽をもたらし、味付けされたもののあらゆる味覚に最もよくかなう。

Commentarius in Evangelium Matthaei 4.10.4

4

Apostoli autem sunt rerum coelestium praedicatores, et aeternitatis velut satores: immortalitatem omnibus corporibus, quibus eorum sermo adspersus fuerit, conserentes, atque, ut Joannes superius testis est, sacramento aquae ignisque perfecti.

PL 9, 934B

使徒たちは天の事柄を宣べ伝える者であり、いわば永遠の種を蒔く者である。彼らの言葉が振りかけられたすべての体に不死を植え、ヨハネが先に証人となっているとおり、水と火の秘義において完成された者たち〔perfecti は体(corporibus)に係るとも読める。使徒たちに係ると取った〕である。

Commentarius in Evangelium Matthaei 4.10.5

5

Merito igitur sal terrae nuncupati sunt, per virtutem doctrinae saliendi modo aeternitati corpora reservantes. Sed natura salis semper eadem est, nec immutari umquam potest.

PL 9, 934B

それゆえ彼らは当然にも地の塩と呼ばれた。教えの力により、塩を振るようにして、体を永遠のために保つからである。しかし塩の本性は常に同じであり、決して変わり得ない。

Commentarius in Evangelium Matthaei 4.10.6

6

Verum quia conversioni homo subjacet, et solus beatus, qui ( supple, est) usque ad finem in omnibus Dei operibus permanserit; ideo eos, sal terrae nuncupatos, monet in traditae sibi potestatis virtute persistere, ne infatuati nihil saliant, et ipsi sensu accepti saporis amisso vivificare corrupta non possint, et projecti de Ecclesiae promptuariis, cum his quos salierint, pedibus incedentium proterantur.

PL 9, 935A

けれども、人は変化に服しており、終わりまで、神のあらゆる業のうちにとどまった者(「である」を補う)だけが幸いである。そのため、地の塩と呼ばれた彼らに、託された権力の力にとどまるよう戒める。愚かになって何も塩づけせず、自分たち自身が受けた味の感覚を失って腐敗したものを活かすことができず、教会の貯蔵庫から投げ出され、自分たちが塩づけした者たちとともに、歩む者の足に踏みつけられることのないためである。