Commentarius in Evangelium Matthaei 5.12.1
Foenum, gentes. Resurgent ad ignem aeternum. Justorum resurrectio longe minus ambigenda. -- Si enim foenum agri, quod hodie est, et cras in ignem mittitur, Deus sic vestit; quanto magis vos modicae fidei (Ibid. 30) ?
PL 9, 948C草、異邦人。彼らは永遠の火へとよみがえる。義人の復活は、はるかに疑われるべきでない。――「今日あって明日は火に投げ入れられる野の草を、神がこのように装うのなら、まして汝ら、信仰の薄い者たちよ」(マタイ6:30)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 5.12.2
Fidei nostrae inviolabilem confidentiam exemplorum auctoritate confirmat: ut tanto majoris periculi res sit ambigere, quanto impensiore cura omnem occasionem infidelitatis abstulerit.
PL 9, 948C彼は、我々の信仰の不可侵の確信を、範例の権威によって固める。それは、不信仰のあらゆる機会をこれほど注意深い配慮をもって取り除いた以上、疑うことがそれだけ大きな危険となるようにである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 5.12.3
Foenum non idcirco nascitur, ut detur igni; neque ideo vestiendi ejus peculiaris Deo cura est, ut cremetur: sed sub foeni nomine nuncupatas esse a Deo gentes, crebro invenimus. Germen autem illud est, quod virtutis suae flore dilapso, ad calorem solis arescit.
PL 9, 949A草は、火にくべられるために生えるのではなく、焼かれるために神が特別にそれを装う配慮をするのでもない。しかし、草の名のもとに神が異邦人を呼んでいることを、我々はしばしば見いだす。芽とは、その力の花が散ったのち、太陽の熱で枯れるものである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 5.12.4
Igitur requies nulla gentibus, neque mortis, ut volunt, compendio quies dabitur: sed corporalis et ipsis aeternitas destinabitur ut ignis aeterni in ipsis sit aeterna materies, et in universis sempiternis exerceatur ultio sempiterna.
PL 9, 949Aそれゆえ、異邦人には何の安息もなく、彼らが望むような、死による近道の安息も与えられない。むしろ彼らにも体をもつ永遠が定められる。それは、永遠の火の永遠の材料が彼らのうちにあり、永遠とされたすべての者に永遠の報復が行われるためである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 5.12.5
Si igitur gentibus idcirco tantum indulgetur aeternitas corporalis, ut mox igni judicii destinentur; quam profanum est, sanctos de gloria aeternitatis ambigere, cum iniquis aeternitatis opus praestetur ad poenam.
PL 9, 949Aもし異邦人に体の永遠がただちに裁きの火に定められるためだけに与えられるのなら、聖徒たちが永遠の栄光について疑うことは、いかに不敬なことか。不義なる者にすら、刑罰のために永遠の働きが与えられるのに。
Commentarius in Evangelium Matthaei 5.12.6
Omnem igitur exspectationem nostram in fide repromissionum et virtutis suae potestate exigit collocari: ut cura rerum quibus indigemus omissa, ab eo potius omnia, a quo ipsi vitale exordium sumpsimus, exspectemus, regnumque Dei vitae nostrae stipendiis quaeramus.
PL 9, 949Bそれゆえ彼は、我々のあらゆる期待を、約束への信仰と自らの力の権力のうちに置くよう求める。我々が必要とするものへの心遣いを捨て、むしろ我々自身が生命の始まりを受けたその者から、すべてを期待し、我々の生の務めによって神の国を求めるためである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 5.12.7
Et haec recte perfecteque viventium merces est, ut in novam coelestemque substantiam ex hac corruptibilis corporis materie transferantur, et corruptio terrena coelesti incorruptione mutetur.
PL 9, 949Bそして、正しく完全に生きる者たちの報いは、この朽ちる体の材料から、新しい天の実体へと移され、地の朽ちが天の不朽によって変えられることである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 5.12.8
Gentium igitur est, infidelitatis istius cura angi: quibus saeculi amore detentis, et corporis gaudiis occupatis, nullum per fidem et confessionem Dei in coeleste regnum iter quaeritur et optatur.
PL 9, 949Bそれゆえ、この不信仰の心遣いに悩むのは異邦人のすることである。彼らは世への愛に捉えられ、体の喜びにふけって、信仰と神の告白を通じて天の国へ至る道を、求めも望みもしない。