Commentarius in Evangelium Matthaei 6.2.1
Orationis vis contra imperitiam. Lex caritatis. --Sed in his, quae ignorabimus, via nobis consequendae veritatis aperitur: quam obtinere in sola precum mora est.
PL 9, 951C祈りの力は無知に対抗する。愛の律法。――しかし、我々が知らずにいることのうちにこそ、真理に至る道は我々に開かれる。それを得るのは、ただ祈りに時を費やすことによる。
Commentarius in Evangelium Matthaei 6.2.2
Ut igitur sentiamus credamusque omnia, et nullo ambiguae voluntatis differamur incerto; orandum est, quaerendum est, pulsandum est (Ibid., 7) : oratione misericordiam, inquisitione profectum, tentamento aditum reperturi.
PL 9, 951Cそれゆえ、我々がすべてを悟り信じ、曖昧な意志の不確かさに引き延ばされることのないように、祈らねばならず、求めねばならず、叩かねばならない(マタイ7:7)。祈りによって憐れみを、探求によって進歩を、叩くことによって入口を、見いだすであろう。
Commentarius in Evangelium Matthaei 6.2.3
Quin etiam ad spem obtinendi, exemplo humani affectus docemur. Nam cum nos filiis piscem panemve poscentibus, non serpentem simus aut lapidem reddituri; quanto magis nobis optimus ac praestantissimus pater Deus orantibus perfectae fidei munera largietur (Ibid., 9 et seq.) ; neque sit pro vitae cibo lapidem duritiae gentilis, aut pro baptismi conservatione serpentem veneni haeretici praestiturus?
PL 9, 951Cそれどころか、得られるという希望へも、人間の情の実例によって我々は教えられる。我々は、子らが魚やパンを求めるときに、蛇や石を返しはしないであろう。それならば、最も善く最も卓越した父なる神は、祈る我々に、完全な信仰の賜物をどれほど多く与えるであろうか(マタイ7:9以下)。命の糧の代わりに異邦人の頑なさという石を、洗礼の保全の代わりに異端の毒という蛇を、与えることがあろうか。
Commentarius in Evangelium Matthaei 6.2.4
Consummavit deinde omnia bonitatis exemplo, universos amoris mutui pace conjungens: in eo legis et prophetarum mandata constituens, ut universorum in nos bonitatem optantes, ipsi omnibus boni simus.
PL 9, 952Aそれから主は、善意の実例によってすべてを完成した。すべての人を相互の愛の平和で結び合わせ、律法と預言者たちの命令をそこに据えたのである。すべての人が我々に善意を向けることを望む我々自身が、すべての人に対して善い者となるように。