Commentarius in Evangelium Matthaei 14.10.1
Legalis doctrinae cibus. Quinque panes et duo pisces quid significent. --Et cum discipuli dimitti turbas in castella proxima ad coemendos cibos admonerent (Ibid. 15) ; respondit: Non habent necesse ire (Ibid. 16) : ostendens eos, quibus mederetur, legalis doctrinae cibo non egere, neque necessitatem habere regredi ad Judaeam cibumque mercari; jubetque apostolis ut eis escam darent.
PL 9, 999C律法の教えの糧。五つのパンと二匹の魚は、何を意味するか。――弟子たちが、群衆を近くの村々に解散させ、食物を買い求めさせるよう促したとき(マタイ14:15)、彼は答えた。「彼らが行く必要はない」(マタイ14:16)。それは、彼が癒した者たちが、律法の教えの糧を必要とせず、ユダヤへ戻って食物を買う必要もないことを示すものであった。そして彼は使徒たちに、彼らに食べ物を与えるよう命じる。
Commentarius in Evangelium Matthaei 14.10.2
Numquid ignorabat, non esse quod dari posset; et humanarum mentium interna conspiciens, modum repositi penes apostolos cibi nesciebat? Sed erat omnis typica ratio explicanda.
PL 9, 1000A彼は、与えうるものがないことを知らなかったのか。人間の心の内なるものを見通しながら、使徒たちのもとにしまわれている食物の量を知らなかったのか。そうではなく、予型的な理解のすべてが説き明かされねばならなかったのである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 14.10.3
Nondum enim concessum apostolis erat, ad vitae aeternae cibum, coelestem panem perficere ac ministrare. Quorum responsio ad spiritalis intelligentiae ordinem tendit.
PL 9, 1000Aまだ使徒たちには、永遠の命の糧のために、天のパンを完成させ、分け与えることは許されていなかった。彼らの答えは、霊的な理解の順序へと向かっている。
Commentarius in Evangelium Matthaei 14.10.4
Solos enim se quinque panes et duos pisces responderunt habere (Ibid. 17) : quia adhuc sub quinque panibus,, id est, quinque libris legis continebantur, et piscium duorum, id est, prophetarum et Joannis praedicationibus alebantur.
PL 9, 1000A実に、彼らは、自分たちには五つのパンと二匹の魚しかないと答えた(マタイ14:17)。彼らはなお、五つのパン、すなわち律法の五つの書のもとに閉じ込められ、二匹の魚、すなわち預言者たちとヨハネの宣教によって養われていたからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 14.10.5
In operibus enim legis, tamquam ex pane erat vita: praedicatio autem Joannis et prophetarum, in virtute aquae, vitae humanae spem confovebat.
PL 9, 1000A実際、律法の行いにおいては、いわばパンによるように命があった。しかし、ヨハネと預言者たちの宣教は、水の力において、人間の命の希望を温めていた。
Commentarius in Evangelium Matthaei 14.10.6
Haec igitur primum, quia in his adhuc erant, apostoli obtulerunt: sed ex his evangeliorum praedicatio profecta monstratur, et his originibus deducta in majorem virtutis suae abundantiam crescit.
PL 9, 1000Aそれゆえ使徒たちは、まずこれらを差し出した。彼らはまだこれらのうちにあったからである。しかし、これらから福音書の宣教が出発して現れ、これらの起源から導かれて、自らの力のより大きな豊かさへと育つのである。