Commentarius in Evangelium Matthaei 24.1.1
Legis doctrina commendatur. Pharisaeorum iniquitas, ignorantia, ac superbia. -- Tunc Jesus locutus est turbis et discipulis suis, dicens: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei, et reliqua (Matth. XXIII, 1 et 2) .
PL 9, 1048A律法の教えが推奨される。ファリサイ派の不正、無知、傲慢。――「そのとき、イエスは群衆と弟子たちに語って言った。モーセの座に、律法学者たちとファリサイ派の人々が座っている、云々」(マタイ23:1、2)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 24.1.2
Legis de se testantis gloriam praetulit, quae imaginem in se futurae veritatis expresserat. In omnibus enim Christi meditabatur adventum. Quidquid enim in ea continebatur, in profectum manifestandae ejus cognitionis assumptum est.
PL 9, 1048A彼は、自らについて証しする律法の栄光を掲げた。律法は、来たるべき真理の像を自らのうちに表していたからである。あらゆる点で、キリストの到来を思い巡らしていたのである。そこに含まれていたものは何であれ、その認識を明らかにするための進展のために取り上げられた。
Commentarius in Evangelium Matthaei 24.1.3
Jubet igitur praeceptis Pharisaeorum obtemperari, quia in Moysi cathedra sederint: jubet legis mandatis omnibus obediri, sed a factis eorum atque operibus abstineri; ut mores hominum atque infidelitas, non legis doctrina vitetur.
PL 9, 1048Aそれゆえ彼は、ファリサイ派の命令に従うよう命じる。彼らがモーセの座に座っているからである。律法のあらゆる戒めに従い、ただし彼らの行いと業は慎むよう命じる。避けられるべきは、人々の習わしと不信仰であって、律法の教えではないからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 24.1.4
Ipsi enim subdito sibi populo gravissima legis onera imponunt, ne digitum quidem suum contingendis ipsis admoventes (Ibid. 4) .
PL 9, 1048A実際、彼ら自身は、自らに服する民に、律法のきわめて重い荷を負わせながら、それに触れるために自分の指一本さえ動かさない(マタイ23:4)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 24.1.5
Quin etiam praecipiunt Dominum ex toto corde diligi, et proximum tamquam se amari, ipsi adversum legis sibi latae testimonium, Deum in Christo passionibus persequentes.
PL 9, 1048Cそれどころか、彼らは、主を心を尽くして愛し、隣人を自分のように愛するよう命じながら、自らに与えられた律法の証しに反して、キリストにおいて神に苦しみを加えて迫害している。
Commentarius in Evangelium Matthaei 24.1.6
Verborum quoque suorum gloriam tamquam philacteria dilatantes (v. 5) , quibus vitae aeternae auctor Deus non sit intellectus in Christo, seseque ex honore legis emissos tamquam fimbrias ex veste magnificent, qui totius legis ignari, neque opera neque virtutem ejus ipsius legis agnoverint: amantes primos accubitus in conviviis, qui igni aeterno (convivantibus potius cum Abraham gentibus) deputantur: et primas cathedras in synagogis, ipsi doctorem suum secundum legis et prophetarum testimonia nescientes (v. 6) : sed et salutationes in foro, quibus humilitas cordis et ministerium in omnes est imperatum.
PL 9, 1048C彼らはまた、自らの言葉の栄光を、聖句箱のように広げ(マタイ23:5)、彼らには、永遠の命の創始者である神が、キリストにおいて理解されなかった。また、律法の栄誉から出た者として、衣の房のように自らを大きく見せるが、律法全体を知らず、その律法そのものの業も力も認めなかった者たちである。彼らは、宴席の上座を愛するが、その者たちは、永遠の火に割り当てられる者たちである(アブラハムとともに食卓につくのは、むしろ異邦人たちである)。また、シナゴーグの上座を愛するが、彼ら自身は、律法と預言者の証しに従って自分たちの教師を知らない(マタイ23:6)。さらに、広場での挨拶をも愛するが、その者たちには、心の謙遜とすべての者への奉仕が命じられているのである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 24.1.7
Vocari etiam ab hominibus magistri volunt (v. 7) , doctrinae legis ignari, et magistrum salutis perpetuae respuentes. Quae quia omnia profana atque perversa essent, factorum imitatione damnantur. Legis autem audientia, et dictorum obedientia, quia Christum loquebantur, exigitur.
PL 9, 1048D人々から教師と呼ばれることを望み(マタイ23:7)、律法の教えを知らず、永遠の救いの師を退ける。これらはすべて俗なるもの、ねじ曲がったものであるから、行いの模倣においては断罪される。しかし、律法に耳を傾けること、語られたことに従うことは、それらがキリストを語っていたがゆえに、要求される。