Commentarius in Evangelium Matthaei 4.13.1
Synagoga, modium occultans lumen. Christus lucerna. --Sed nec lucerna accenditur, recondenda sub modio. Qui enim fructus est, clauso impensam luminis continere?
PL 9, 935Cシナゴーグは光を隠す升である。キリストは灯火である。――しかし灯火は、升の下にしまい込まれるために点されるのでもない。閉ざされたまま光の費えをとどめておくことに、何の実りがあろうか。
Commentarius in Evangelium Matthaei 4.13.2
Verum Synagogam digne Dominus modio comparavit: quae susceptos fructus intra se tantum receptans, certum modum dimensae observantiae continebat; nunc tamen fructu omni, adveniente se, vacua sit, non tamen adhuc potens luminis occulendi.
PL 9, 935Cしかし主は、シナゴーグを升に正しくなぞらえた。シナゴーグは受け取った実りを自らのうちにのみ収め、量り定められた遵守の一定の升目を保っていたからである。今や彼が到来したので、あらゆる実りから空になっているが、それでもなお光を隠す力は持たない〔vacua sit の接続法と adhuc の関係は取りにくい。空になったが、なお光を隠す力はない、と解した〕。
Commentarius in Evangelium Matthaei 4.13.3
Atque ideo jam lucerna Christi non recondenda sub modio est, neque operimento occultanda Synagogae: sed in ligni passione suspensa, lumen aeternum est in Ecclesia habitantibus praebitura.
PL 9, 936Aそれゆえ、キリストの灯火は、もはや升の下にしまい込まれるべきものではなく、シナゴーグの覆いによって隠されるべきものでもない。木の受難に掛けられて、教会に住む者たちに永遠の光を供するであろう。
Commentarius in Evangelium Matthaei 4.13.4
Pari etiam fulgere apostolos monet lumine (Matth. V, 16) ; ut admiratione operis eorum Deo laus impertiatur: non quod ab hominibus oporteat gloriam quaerere, quia omnia in honorem Dei sunt agenda; sed ut, dissimulantibus licet nobis, opus nostrum his inter quos vivimus eluceat.
PL 9, 936Aまた彼は、使徒たちが同じ光で輝くよう戒める(マタイ5:16)。その業への驚嘆によって、神に賛美が捧げられるためである。人々から栄光を求めるべきだというのではない。すべては神の栄誉のために行われねばならないからである。そうではなく、我々がたとえ隠そうとも、我々の業が、我々がその中で生きる人々のあいだに輝き出るためである。