Commentarius in Evangelium Matthaei 27.2.1
Negligentis vitia ac vindicta. --Quod si contuens longam Dei patientiam, quae in profectum humanae salutis extenditur; adversum conservos insolescet, et saeculi malis vitiisque se tradet, praesentium tantum curam in cultu ventris exercens: desperata die Dominus adveniet, eumque a bonis quae spoponderat dividet, portionemque ejus cum hypocritis in poenae aeternitate constituet, quia adventum desperaverit, quia mandatis non obtemperaverit, quia praesentibus studuerit, quia vita gentium vixerit, quia desperatione judicii commissam sibi familiam fame, siti, caede vexaverit (Ibid. 48-51) .
PL 9, 1059Aなおざりな者の悪と罰。――しかし、もし彼が、人間の救いの進展のために延ばされている神の長い忍耐を見て、仲間の僕たちに対して増長し、世の悪と悪徳に身を委ね、現在のことだけを配慮して、腹を養うことに専念するなら、期待されない日に主が来て、彼を、約束していた善きものから切り離し、その分け前を偽善者たちとともに、永遠の刑罰のうちに定めるであろう。それは、彼が到来に希望を失い、命令に従わず、現在のことに熱中し、異邦人の生を生き、裁きに絶望して、委ねられた家の者たちを、飢えと渇きと殺害によって苦しめたからである(マタイ24:48-51)。