ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XV, Caput VII 第XV章 第VII章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 1006A · 4 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 15.7.1

1

Supra Israelitarum, nunc gentium fides exprimitur. --Et occurrunt quidem multa quae nova sunt (collata cum eo quod Matth. XIV, XV, etc., enarratum est) .

PL 9, 1006A

先には、イスラエル人の信仰が、今は異邦人の信仰が描き出される。――そして確かに、新しい点が多く現れる(マタイ14、15章などで述べられたことと比べよ)。

Commentarius in Evangelium Matthaei 15.7.2

2

Discipuli unius diei jejunium miserantes; quinque millia virorum ad coemendos cibos remitti in castella voluerunt: nunc toto triduo tacent. Et deinceps foeno superior turba substernitur: haec accumbit in terra.

PL 9, 1006A

弟子たちは一日の断食を憐れんで、五千人の男たちを、食べ物を買うために村々へ帰らせようとした。今回は丸三日のあいだ黙している。さらに、先の群衆には草が敷かれた。こちらの群衆は地に横たわる。

Commentarius in Evangelium Matthaei 15.7.3

3

Illic quinque panes, hic septem offeruntur: illic duo pisces, hic indefinitus, sub paucitatis tamen significatione, numerus est. Illic quinque millia virorum, hic quatuor: illic duodecim cophini, hic septem sportae repletae.

PL 9, 1006A

そこでは五つのパンが、ここでは七つが差し出される。そこでは二匹の魚、ここでは数が定められていないが、それでも少ないことを示している。そこでは五千人の男、ここでは四千人。そこでは十二の籠、ここでは満たされた七つの大籠。

Commentarius in Evangelium Matthaei 15.7.4

4

Et superioribus quidem puto esse responsum, et omnia juxta personam populi congruenter esse subjecta. Nunc quoque competentem rei atque causae rationem afferre tentemus: ut quemadmodum illa Judaicae credentium congruunt plebi, ita haec populo gentium comparentur.

PL 9, 1006A

先の事柄についてはすでに答えが与えられており、すべては民の人物にふさわしく述べられている、と私は思う。今もまた、この事柄と事情にふさわしい理を示すよう試みよう。それは、あれがユダヤ人の信者の民に適合したように、これが異邦人の民になぞらえられるためである。